Zum Inhalt springen

Werk:Idiota de mente

aus AufEinWort, der freien Forschung
(Weitergeleitet von Idiota de mente (Cusanus))

23. VIII. 1450; Val di Castro bei Fabriano

(Der Laie über den Geist) (1450). Es besteht aus vier Dialogen: Idiota de sapientia I-II, Idiota de mente III und Idiota de staticis experimentis IV.


====== 48 ====== |IDIOTA DE MENTE



Capitula libri idiotae de mente n. 48–50



Capitulum primum: Quomodo philosophus ad idiotam, ut proficeret de mentis natura, accessit; quomodo mens sit per se mens, ex officio anima, et dicta sit a mensurando. n. 51-57



Capitulum secundum: Quomodo est vocabulum naturale et aliud impositum secundum illud citra praecisionem; et quomodo est principium simplex, quod est ars artium; et quomodo complicatur ars aeterna philosophorum.




Capitulum tertium: Quomodo intelligantur et concordentur philosophi; et de nomine dei et praecisione; ac quomodo uno praeciso nomine cognito omnia cognoscuntur; et de sufficientia scibilium; et quomodo differunt conceptus dei et noster.




Capitulum quartum: Quomodo mens nostra non est explicatio, sed imago complicationis aeternae, sed quae post mentem sunt, non sunt imago; et quomodo est sine notionibus habens tamen iudicium concreatum; et cur est corpus sibi necessarium.



49
Capitulum quintum: Quomodo mens est viva substantia et in corpore creata et de modo quomodo; et an ratio sit in brutis; et quomodo mens viva descriptio aeternae sapientiae.




Capitulum sextum: Quomodo symbolice loquendo sapientes numerum rerum exemplar dixerunt et de mirabili natura eius; et quomodo est a mente et essentiarum incorruptibilitate; et quomodo mens est harmonia, numerus se movens, compositio ex eodem et diverso.




Capitulum septimum: Quomodo mens a se exserit rerum formas via assimilationis et possibilitatem absolutam seu materiam attingit.




Capitulum octavum: Quomodo an idem sit menti concipere, intelligere, notiones et assimilationes facere; et quomodo fiant sensationes secundum physicos.




Capitulum nonum: Quomodo mens omnia mensurat faciendo punctum, lineam et superficiem; et quomodo est punctus unus et complicatio ac perfectio lineae; et de natura complicationis; et quomodo facit adaequatas mensuras variarum rerum; et unde stimuletur ad faciendum.



50
Capitulum decimum: Quomodo comprehensio veritatis est in multitudine et magnitudine.




Capitulum undecimum: Quomodo omnia in deo sunt in trinitate, similiter et in mente nostra; et quomodo mens nostra est ex comprehendendi modis composita.




Capitulum undecimum: Quomodo omnia in deo sunt in trinitate, similiter et in mente nostra; et quomodo mens nostra est ex comprehendendi modis composita.




Capitulum duodecimum: Quomodo non sit unus intellectus in omnibus hominibus; et quomodo numerus separatarum mentium per nos innumerabilis est deo cognitus.




Capitulum tredecimum: Quomodo id, quod Plato dicebat animam mundi et Aristoteles naturam, sit deus, qui operatur omnia in omnibus; et quomodo mentem creet in nobis.




Capitulum quartum decimum: Quomodo mens de galaxia dicitur descendere per planetas ad corpus et reverti; et de notionibus spirituum separatorum indelebilibus et nostris delebilibus.




Capitulum quintum decimum: Quomodo mens nostra sit immortalis et incorruptibilis.