◀Werk:TDPC/Efg/n. 41▷
▷ ▷Ideo istum infinibilem et interminabilem seu inconceptibilem dei conceptum ob suam infinitatem etiam dicimus necessario ineffabilem. Verbum enim illud nullo nomine seu termino finiri seu diffiniri per nos potest, cum concipi nequeat. Sic neque ipsum nominamus unum nec trinum nec alio quocumque nomine, cum omnem conceptum unius et trini et cuiuscumque nominabilis excedat, sed ab eo removemus omne omnium conceptibilium nomen, cum excellat.
▷ ▷Iohannes: Quanto igitur intellectus intelligit conceptum dei minus formabilem, tanto maior est, ut mihi videtur.
▷ ▷Cardinalis: Recte dicis, abba. Ideo quicumque putat apprehendisse ipsum, sciat hoc ex defectu et parvitate sui intellectus evenire.
▷ ▷Bernardus: Doctior igitur est sciens se scire non posse.
▷ ▷Cardinalis: Hoc necessario omnes illuminatissimi etiam dicent.
▷ ▷Bernardus: Dum considero nihil concipi per nos posse uti est conceptibile, clare mi|hi constat deum concipi non posse, qui concipi utique non potest nisi omnis conceptibilitas actu concipiatur.