▷ 3
‽▷Bernardus: Quomodo autem a visibili creatura mundi
elicitur haec
visio?
Bernhard: Aber wie wird vom sichtbaren Weltgeschöpf dieses Sehen hervorgelockt?
▷ ‽ ▷Cardinalis:
Id, quod video sensibiliter, scio ex se non esse.
Sicut enim sensus nihil a se discernit, sed habet discretionem a superiori virtute, sic et sensibile a se non est, sed est ab altiore virtute.
Ideo apostolus dicebat «a creatura mundi»[1], ut a visibili mundo tamquam creatura ad creatorem elevemur.
Quando igitur videndo sensibile intelligo ipsum a quadam altiori virtute esse, cum sit finitum, quod a se esse nequit – quomodo enim finitum sibi ipsi terminum posuisset? –, tunc virtutem, a qua est, non possum nisi invisibilem et aeternam conspicere.
Virtus enim creativa non potest intelligi nisi aeterna.
Nam quomodo esset ab alia virtute, nisi foret creata?
Sempiterna igitur est virtus, per quam mundi exstat creatura, ideo invisibilis. «Quae enim videntur, temporalia sunt.» [2]
Et haec est ipsa omni creaturae invisibilis divinitas.
Ich weiß, dass das, was ich sinnlich sehe, nicht aus sich selbst ist.
Denn so wie der Sinn nichts wirklich von selbst unterscheiden, aber Urteilsvermögen oberer Tugend hat, so ist das Sinnliche nicht von selbst, sondern von einer erhabenen Tugend.