aus AufEinWort, der freien Forschung
◀Werk:TDPC/Efg/n. 4▷
▷ 4
‽ ▷Bernardus: Forte hoc sic est ut clare ostendis. Videtur tamen Paulum parum per hoc aperire de dei desideratissima notitia.
▷ ‽ ▷Cardinalis: Immo non pauca sed maxima. Dixit enim: «Invisibilia»
[1] ipsius dei „a creatura mundi intellecta conspiciuntur»
[2], non quod invisibilia dei sint quid aliud quam deus invisibilis, sed Quia plura in creatura mundi sunt visibilia, quorum quodlibet sua adaequata ratione id est quod est, ideo de qualibet visibili creatura docet ad cuiuslibet invisibile principium ascendendum.
▷ ▷Bernardus: Intelligimus competenter ista, quomodo a creatturis in|citamur, ut earum rationes aeternas in principio conspiciamus. Hoc potuisset sic clare per apostolum dici, si Aliud non intendebat. Quod si aliquid dicere propuosuit fecundius deum apprehendere gliscenti rogamus aperiri.
- ↑ Rom. 1,20.
- ↑ Rom. 1,20.