Zum Inhalt springen

Werk:De theologicis complementis

aus AufEinWort, der freien Forschung
Dies ist die aktuelle Version dieser Seite, zuletzt bearbeitet am 4. Juni 2026 um 10:08 Uhr durch Nikolaos (Diskussion | Beiträge).
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)

De deo unitrino principio

Theologische Ergänzungen dargestellt in mathematische Ergänzungen

Werk:Über Thologische Ergänzungen (Dupré)

Abschrift Cusanus Portal 11. August 2023


COMPLEMENTUM THEOLOGICUM

I.

Scripseram proxime de mathematicis complementis ad pontificem nostrum Nicolaum dignissimum atque doctissimum papam. Visum est autem mihi non decere opusculum illud promulgari, quasi de mathematicis in eo ordine ac tanta aetate mihi licuerit ad ecclesiae rectorem scribere, nisi adiciam illius utilitatem transcendenter in theologicis figuris. Conabor igitur libelli illius figuras theologicales efficere, ut, quantum deus dederit, mentali visu intuear, quomodo in speculo mathematico verum illud, quod per omne scibile quaeritur, reluceat non modo remota similitudine, sed fulgida quadam propinquitate. Oportet autem, ut iste libellus annexus sit illi, si quae dixero intelligi debeant, cum ista complementa ex mathematicis eliciantur. Necesse est etiam volentem fructum ex his assequi, ut potius ad intentionem quam verba attendat. Theologicalia ista oculo mentis melius videbuntur, quam verbis exprimi queant.

II.

Nemo ignorat in ipsis mathematicis veritatem certius attingi quam aliis liberalibus artibus, atque ideo, qui ipsam geometricam degustant disciplinam, admirabili amore ipsi adhaerere videmus, quasi pabulum quoddam vitae intellectualis ibi purius atque simplicius contineatur. Non enim curat geometer de lineis aut figuris aeneis aut aureis aut ligneis, sed de ipsis ut in se sunt, licet extra materiam non reperiantur. Intuetur igitur sensibili oculo sensibiles figuras, ut mentali possit intueri mentales; neque minus vere mens mentales conspicit quam oculus sensibiles, sed tanto verius, quanto mens ipsa figuras in se intuetur a materiali alteritate absolutas. Sensus autem nequaquam extra alteritatem eas attingit. Recipit enim figura alteritatem ex unione ad materiam, quam aliam et aliam esse necesse est, ob quam alius est triangulus in hoc pavimento et alius in pariete et verior est figura in uno quam in alio, et ideo in nulla materia adeo vere et praecise, quin verius et praecisius esse possit. Abstractus igitur ab omni variabili alteritate trigonus, prout in mente est, verius esse nequit. Quapropter mens ipsa, quae figuras in se intuetur, cum eas a sensibili alteritate liberas conspiciat, invenit se ipsam liberam a sensibili alteritate. Est igitur mens a sensibili materia libera et habet se ad figuras mathematicas quasi forma. Si enim dixeris figuras illas formas esse, erit mens forma formarum. Unde erunt figurae in mente quasi in sua forma et ob hoc sine alteritate. Quaecumque igitur mens intuetur, in se intuetur. Non sunt igitur illa, quae mens intuetur, in alteritate sensibili, sed in se. Id vero, quod est ab omni alteritate absolutum, non habet se aliter quam veritas est; nam non est aliud veritas quam carentia alteritatis. Mens autem nostra etsi careat omni sensibili | alteritate, non tamen omni alteritate. Videt igitur mens, quae non caret omni alteritate, saltem mentali, figuras ab omni alteritate absolutas. Illas igitur in veritate intuetur et non extra se; nam intuetur eas, hoc enim extra ipsam fieri nequit.

Mentaliter enim intuetur et non extra mentem, sicut sensus sensibiliter attingendo non extra sensum, sed in sensu attingit. Mens autem, quae intuetur in se inalterabile, cum sit alterabilis, non intuetur inalterabile in alterabilitate sua, nam ira impedit animum, ne possit cernere verum, sed intuetur in sua inalterabilitate. Veritas autem est inalterabilitas. Ubi igitur mens intuetur, quaecumque intuetur, ibi est veritas sua et omnium, quae intuetur. Veritas igitur, in qua mens omnia intuetur, est forma mentis. Unde in mente est lumen veritatis, per quod mens est et in quo intuetur se et omnia, sicut in visu lupi est lumen, per quod est visus et in quo lupus videt omne, quod videt. Si lupo, ut venationem facere queat pro vita sua conservanda, lumen tale deus oculis concreavit, sine quo nocturno tempore victum quaerere non posset, non defecit deus naturae intellectuali, quae ex venatione veritatis pascitur, quin lumen illud sibi necessarium concrearet. Sed non intuetur mens veritatem ipsam, per quam intuetur se et omnia, nisi quia est, non quid sit ipsa, sicut visus non videt claritatem illius solaris lucis, per quam videt omne visibile; experitur tamen se sine ipsa non videre, et sic quia est attingit, sed quid est nequaquam; neque quantitatem aliter attingit illius lucis, nisi quod tanta est, quod excedit virtutem suam. Ita de mente. Unde veritas in mente est quasi speculum invisibile, in quo mens omne visibile per ipsam intuetur. Specularis autem illa simplicitas tanta est, quod vim et acutiem mentis excedit. Quanto autem vis mentis plus et plus augetur et acuitur, tanto certius et clarius in speculo veritatis cuncta intuetur. Augetur autem vis illa speculatione, quasi scintilla ardendo inardescit. Et quia capit incrementum, dum de potentia per ipsum lumen veritatis plus et plus ponitur in actu, hinc numquam explebitur vis illa, quia numquam perveniet ad illum gradum, quod lumen illud veritatis non possit ipsum elevatius attrahere. Sic speculatio est mentis delectabilissima et inexhauribilis pascentia, per quam continue plus intrat in vitam suam gaudiosissimam, et est speculatio motus mentis de quia est versus quid. Sed quoniam quid distat a quia per infinitum, tunc motus ille numquam cessabit, et est motus summe delectabilis, quia est ad vitam mentis, et hinc in se habet hic motus quietem; movendo enim non fatigatur, sed admodum inflammatur, et quanto velocius movetur, tanto delectabilius vehitur per lumen vitae in vitam suam. Est autem motus mentis quasi per lineam rectam pariter et circularem; nam incipit a quia est seu fide et pergit ad videre seu quid. Et licet distent quasi per motus iste quaerit compleri et in principio reperire finem et quid, motus iste quaerit compleri et in principio reperire finem et quid, scilicet ubi quia est et fides; hanc enim coincidentiam quaerit, ubi principium motus et finis coincidunt; et hic motus est circularis. Unde mens speculativa rectissimo motu pergit ad coincidentiam maxime distantium. Configuratur itaque mensura motus speculativae et deiformis mentis lineae, in qua co|incidit rectitudo cum circularitate. Requiritur igitur, quod una sit simplex mensura lineae [p.13] rectae et circularis. Quod autem in unitate simplicis mensurae possint coincidere et quomodo recta linea et circularis etiam non solum in theologicis, sed et mathematicis, libellus ostendit de mathematicis complementis, qui nos certos reddit sine haesitatione in theologicis id ipsum theologice, quod in mathematicis mathematice affirmandum.

III.

Traditur in libello de mathematicis complementis ars inveniendi peripheriam circularem, quae rectae lineae teneat mensuram, et haec ars per coincidentiam trium circulorum attingitur.

Polygonia enim aequalium laterum et inscribitur circulo et circumscribitur circulo; et alia est peripheria circuli circumscripti, alia inscripti, alia polygoniae. In circulo vero non est alius circulus, qui ei circumscribitur, nec alius, qui ei inscribitur. Unde tres illi circuli, inscriptus, circumscriptus et isoperimeter polygoniae, coincidunt in peripheria, magnitudine et omnibus aliis circularibus proprietatibus. Et ita sunt tres circuli quod unus, et est circulus unitrinus. Nec hoc quovis modo apparere potest, nisi respiciatur ad polygonias. Ibi enim duo circuli, scilicet inscriptus et circumscriptus, differentes apparent ad invicem, et peripheria polygoniae est maior peripheria circuli inscripti et minor circumscripti. Tres igitur differentes peripheriae nos ducunt in notitiam unitrini circuli isoperimetri. Et haec trinitas, quae est in omnibus polygoniis cum distinctis peripheriis, est in circulo sine omni distinctione magnitudinis, et unus circulus est per omnia alteri aequalis, et unus non est extra alium. Si sic est in mathematicis, sic erit verius in theologicis. Unde non potest coincidentia circularis et rectae negari per eum, qui veritatem intuetur inalterabilitatem esse. Si enim inalterabilitas est veritas, tunc non recipit nec magis nec minus. Si enim verum est hoc lignum esse bipedale, tunc non est nec maius nec minus. Est igitur veritas infinitas. Solum enim infinitas non potest esse maior nec minor. Si igitur circularis peripheria ponitur talis, quod non potest esse maior, quia magnitudinis eius non est finis, tunc est infinita, et ita circulus est infinitus, cuius peripheria infinita. Non potest igitur esse minor, quia non habet partes et quoniam, quanto circulus maior, tanto circumferentia rectior. Infinita igitur circuli peripheria est rectilinealis.

Circularis igitur et rectilinealis coincidunt in infinito. Infinitas igitur est rectitudo seu iustitia absoluta. Si igitur respicimus, qua descriptione constituitur circulus, reperimus punctum prioriter et ex puncto lineam explicari et ex puncto et linea circulum. In omni igitur circulo centrum, semidiametrum et circumferentiam reperimus, sine quibus simul non capimus figuram plus circulum esse quam non circulum. Quod si circulus ponitur infinitus, centrum, semidiameter et circumferentia summam tenere aequalitatem necesse est. Centrum enim infiniti circuli est infinitum. Non enim dici potest, quod infinitum sit maius centro; id enim, quod non potest esse minus ut infinitum et interminum, non potest dici maius centro. Centrum enim est terminus lineae semidiametralis, terminus infiniti est infinitus; cen|trum igitur circuli infiniti est infinitum, sic semidiameter eius infinita et similiter circumferentia. Summa est igitur aequalitas centri, semidiametri et circumferentiae circuli infiniti. Et quoniam non possunt plura esse infinita, quia neutrum tunc foret infinitum, implicat enim contradictionem plura esse infinita, erunt centrum, semidiameter et circumferentia unum infinitum. Videmus autem ex rectis lineis polygonias constitui. Erit igitur hic circulus infinitus, cum quo omnis polygonia coincidit infinitorum laterum. Et quoniam omnis polygoniae videmus circulos inscriptos et circumscriptos differentes a peripheria polygoniae et in circulo isoperimetro has tres peripherias coincidere et circulum inspicimus unitrinum, ita in theologicis circulum infinitum unitrinum reperimus, si ad polygonias seu terminatas respicimus creaturas. Est enim circulus unitrinus, in quo centrum est circulus et semidiameter circulus et circumferentia circulus, et hoc est idem quod inscriptus et scriptus et circumscriptus. Trinitatem igitur circuli infiniti non deprehenderemus, si solum infinitatem eius intueremur. Sed dum nos ad terminatas, laterales et angulares convertimus figuras seu formas, unitrinum esse circulum infinitum deprehendimus. Sed summa aequalitas efficit unum esse in alio et omnium esse unam infinitam peripheriam. Attendendum diligenter nos non devenisse ad veritatem aequalitatis mensurae circularis et rectilinealis, nisi quando respeximus circulum isoperimetrum fore unitrinum per coincidentiam differentium in polygoniis. Sic sine unitrino infinito non potest veritas cuiuscumque rei attingi. Sicut enim circulus mensurat omnem polygoniam et nec est maior nec minor, quia est circulus unitrinus, in quo omnis differentia polygoniarum coincidit, prout mathematice ostenditur, sic et unitrinum infinitum est forma, veritas aut mensura omnium, [p.19] quae non sunt ipsum, et est ipsa aequalitas, quae est et veritas omnium. Neque enim est maius neque minus quocumque dabili vel formabili, sed est aequalissima forma omnis formabilis formae et actus omnis potentiae. Qui enim intuetur in ipsum unitrinum infinitum ascendendo de mathematicis figuris ad theologicas per additionem infinitatis ad mathematicas et de theologicis figuris se absolvit, ut infinitum tantum unitrinum mente contempletur, ille, quantum sibi concessum fuerit, videt omnia unum complicite et unum omnia explicite. Quod si ipsum infinitum sine respectu finitorum [p.20] intuetur, finita nec esse nec earum veritatem seu mensuram deprehendit. Non potest igitur creatura pariter et creator videri, si infinitum non affirmatur unitrinum.

IV.

Quaesiverunt veteres artem aequandi circulum quadrato.

Hi praesupposuerunt hoc possibile fore. Aequalitas autem secundum  omnes in se complicat tam circulum quam quadratum. Adiciamus  igitur infinitatem aequalitati, manifestum nobis erit infinitam aequalitatem nulli posse esse inaequalem. Nam nullum omnium, quae dari possunt, excedere potest aequalitatem infinitam, quia ipsa non potest esse minus aequalis, et ita non erit magis aequalis uni et minus aequalis alteri, sed est necessario ipsa idea, veritas seu exemplar aut mensura omnium, quae | possunt recipere magis et minus. Omne enim, quod non est ipsa infinita aequalitas, per quam solum omnia aequalia aequalia sunt, est uni aequalius quam alteri, et data quacumque aequalitate inter diversa semper potest dari maior, neque potest sciri, quod duo aliqua sint aequaliora aliis duobus, nisi per mensuram aequalitatis absolutae et infinitae.

Mensurat igitur ipsa absoluta aequalitas omnia tam recta quam circularia, quae necessario coincidunt in complicatione eius, et si acute consideras, id, quod in omni inquisitione praesupponitur, est ipsum lumen, quod etiam ducit ad inquisitum. Qui enim circuli quaesiverunt quadraturam, coincidentiam circuli et quadrati in aequalitate praesupposuerunt, quae certe in sensibilibus non est possibilis. Non enim dabile est quadratum, quod non sit inaequale omni dabili circulo in materia. Hanc igitur aequalitatem, quam praesupposuerunt, non viderunt oculis carneis, sed mentalibus, et nisi fuerunt eam in ratione ostendere, sed quia ratio non admittit coincidentias oppositorum, defecerunt. Coincidentia autem quaeri debuit intellectualiter in circulo eorum, quae in omni polygonia, etiam quae est cum alia aequalis peripheriae, reperiuntur diversa, et ad intentum devenissent. Ex quo elicitur non esse quidquam eo modo scibile, quo sciri potest, nisi medio intellectus infiniti, qui est infinita aequalitas, omne diversum et differens et alterum et inaequale et oppositum et quidquid inaequalitatem nominat antecedens, in quo et per quem solum intellectum infinitum omne intelligibile mensuratur. Et in hoc panditur secretum, quomodo inquirens praesupponit id, quod inquirit, et non praesupponit, quia inquirit. Praesupponit enim omnis scire quaerens scientiam esse, per quam omnis sciens est sciens, atque quod nihil est scibile, quin actu sciatur per scientiam infinitam, et quod scientia infinita est veritas, aequalitas et mensura omnis scientiae, et quod solum per illam scitur omne, quod scitur. Qui igitur quaerit scire, instigatur ab illa arte seu scientia infinita, et si in lumine illius artis sibi immissi in praesupposito ambulaverit, ducetur ad quaesitum. Et cum acutius attendis, quando infinitas additur termino, ut cum dicitur infinita scientia, non aliud agit eius additio ad terminum quam removere terminum, ut id, quod significatur terminatum per dictionem seu terminum, intueatur mentaliter infinitum seu interminatum. Et quando mens intuetur sic terminatum interminate seu finitum infinite, tunc videt ipsum super omnem oppositionem et alteritatem, quae solum reperiuntur in terminatis; terminatio enim non potest esse sine diversitate, et ideo in ipsa varietas reperitur, quae secundum quod magna et parva exsistit, nomina sortitur. Si igitur tollitur terminatio, differentia transit in concordantiam et inaequalitas in aequalitatem et curvitas in rectitudinem et ignorantia in scientiam et tenebra in lucem, et tunc videtur, quomodo sublatis terminis pluralitatem entium terminatorum reperimus impluraliter in uno intermino et ineffabili principio.

V.

Adhuc advertas, quomodo omnis polygonia certo numero angulorum aequaliter a centro distantium terminatur et secundum numerum angulorum, propter quem polygonia dicitur, sortitur | nomen seu terminum, uti per terminum trigonum nominatur figurapolygonia trium angulorum et per tetragonum figura quattuor angulorum, et ita consequenter. Quanto autem polygonia aequalium laterum plurium fuerit angulorum, tanto similior circulo; circulus enim, si ad polygonias attendis, est infinitorum angulorum. Et si ad ipsum circulum tantum respicis, nullum angulum in eo reperis, et est interminatus et inangularis, et ita circulus inangularis et interminatus in se complicat omnes angulares terminationes, polygonias datas et dabiles. Si enim trigonus est in tetragono et tetragonus in pentagono et ita consequenter, omnes polygonias datas et semper dabiles esse in circulo conspicis. Attente igitur considera, quomodo circulus infinitus omnem terminatam figuram seu formam in se complicat, et non sicut circulus finitus. Nam quia ille est capacissimus, in se continet minus capaces quasi totum partem; infinitus enim non sic complicat, sed sicut veritas seu aequalitas. Nulla enim creatura habet aliquid omnipotentiae, sicut polygonia circuli finiti, cum omnipotentia sit impartibilis non recipiens magis nec minus. Circulus autem finitus, quia recipit magis et minus, non potest complicare polygonias modo quo omnipotentia omne terminabile. Et ita ex figuris multiangulis et circulo complicante omnes formabiles polygonias mens ascendit ad theologicas figuras et intuetur dimissis figuris virtutem infinitam primi principii et creaturarum complicationem et earum differentiam et assimilationem ad ipsum simplex – et quoniam trigonus infinitus est circulus infinitus et tetragonus infinitus circulus infinitus et ita consequenter, propterea circulus infinitus est forma formarum seu figura figurarum, et est idea trigoni, tetragoni, pentagoni et aequalitas essendi trigoni, tetragoni, et ita consequenter – et quod ad positionem circuli infiniti sequitur omnes figuras id esse, quod sunt. Vide admirabile, quomodo mathematicus, dum figurat polygoniam, respicit in exemplar infinitum. Nam dum trigonum depingit quantum, non respicit ad trigonum quantum, sed ad trigonum simpliciter absolutum ab omni quantitate et qualitate, magnitudine et multitudine. Unde quod quantum depingit, non recipit ab exemplari, neque intendit quantum efficere, sed quia depingere eum nequit, ut sensibilis fiat triangulus, quem mente concipit, ideo accidit sibi quantitas, sine qua sensibilis fieri nequit. Triangulus igitur, ad quem respicit, non est nec magnus nec parvus nec terminatus magnitudine vel multitudine, est igitur infinitus. Quapropter iste triangulus infinitus, qui est exemplar, in quo mens intuetur figurantis trigonum, non est alius ab exemplari illo, in quod respicit mens, quando depingit tetragonum vel pentagonum vel circulum. Circulus enim ille, ad quem mens circulum depingens se convertit, cum non sit quantus, non est maior nec minor trigono non quanto, sed est ipsa aequalitas essendi. Una igitur infinita essendi aequalitas est, ad quam respicio, quando diversas depingo figuras. Creator igitur, dum omnia creat, ad se ipsum conversus omnia creat, quia ipse est infinitas illa, quae est essendi aequalitas.

VI.

Amplius si consideras, quomodo circulum depingis: Nam centrum primo ponis punctale, deinde extendis in lineam punctum illum, deinde circumducis lineam super puncto, et sic ex puncto et linea recta oritur linea circularis. Si igitur hoc faciendo ad aequalitatem essendi absolutam respicis, tunc in ipsa aliquid tale vides.

Nam circulus ille, ad quem respicis, qui ineffabilis est aut omnium figurarum nominibus nominabilis, sic se habet, quod habet centrum, ex quo linea, ex quibus circumferentia. Sed quia est infinitus, centrum, linea et circumferentia sunt ipsa aequalitas, ut in prioribus tactum est. Unde non fuit prius centrum quam linea nec prius centrum et linea quam circumferentia, quia, si sic, non esset summa aequalitas centri, lineae et circumferentiae neque una infinitas. Aequalitas igitur illa in infinitate non est nisi aeternitas.

Ab aeterno igitur est centrum, linea et circumferentia. Sed linea est explicatio puncti et circumferentia puncti et lineae. Centrum igitur in aeternitate est aeternaliter generans seu explicans de sua virtute complicante genitum consubstantiale, lineam, et centrum cum linea est aeternaliter explicans nexum seu circumferentiam.

Sic igitur fecunditas infinita se habet, ad quam respicit mens, dum circulum depingit, quem sine tempore et quantitate depingere nequit; ita similiter, dum polygoniam aequalium laterum depingere proponit, ut anguli aequedistent a centro, attendit, ut sic ex centro et linea, quae est aequalitas distantiae centri ab angulis, et circumferentia seu peripheria polygoniam figuret. Ad fecunditatem igitur infinitam respicit, ut efficiat id, quod proponit, perfectum et pulchrum et gratum et placitum. Sic creator ipse ad se ipsum et infinitam fecunditatem respiciendo creat fecundam essentiam creaturae, in qua est principium complicativum virtutis, quod est centrum seu entitas creaturae, quae complicat in se virtutem suam, et explicatur virtus entis complicita in centro quasi in educta linea, quae est virtus entis ab ente genita seu explicata, et ex centro et linea simul procedit circumferentia seu operatio. Et attende, quomodo centrum est principium paternum, quod in respectu ad creaturas dici potest entitas, et quomodo linea est ut principium de principio et ita aequalitas. Principium enim a principio summam tenet principii, a quo est, aequalitatem, et circumferentia ut unitio seu nexus; nam ex infinita entitate et eius aequalitate procedit nexus, nectit enim aequalitatem unitati. Et ita dum creator ad se ipsum respicit, creat unitatem seu entitatem seu centrum et formam seu essendi aequalitatem et nexum utriusque.

Effluit autem creatura a creatore meliori modo, quo patitur naturae condicio, in similitudine creatoris, prout de hoc alibi latius conceptum meum qualemcumque enodavi.

VII.

Scitur ex mathematicis rectum non dici nisi secundum modum unum. Una enim linea recta sive magna sive parva non est magis aut minus recta quam alia. Rectitudo igitur infinita esse concipitur, quia non clauditur quantitate nec recipit magis et minus. Absoluta igitur rectitudo est infinita. Curvitas autem non potest esse infinita. Quapropter circularis linea circuli infiniti non potest esse curva, | quia infinita. Clauditur igitur omnis curvitas terminis magnitudinis suae. Et non habet curvitas exemplar nisi rectitudinem.

Qui enim depingere vult curvam lineam, respicit mente ad rectam, et cadere eam facit ab illa reflexe. Curvitatis autem, quae est infinitae rectitudinis, propinquior similitudo est circularis curvitas.

Infinita enim rectitudo est ipsa aeternitas, quae non habet principium nec medium nec finem nec quantitatem nec qualitatem. Circularis autem curvitas, quae est necessario quanta et composita, habet coincidentiam principii et finis et est necessario a rectitudine infinita tamquam a principio suo et veritate sua. Curvitas enim ex se non est, sed ab illa rectitudine est, quae est eius mensura; rectum enim mensurat curvum. Cadit igitur circularis curvitas a rectitudine infinita perfectiori modo quam non circularis, quia sicut rectitudo caret principio, medio et fine, sic in curvitate circulari illa coincidunt et minime distant seu differunt. Unde plus assimilatur circularis curvitas infinito quam finita rectitudo, ubi principium, medium et finis distant. Rectitudo enim infinita propter ipsam infinitatem est omnipotens et creatrix, quare ei similior est circularis curvitas, quia similior infinito quam finita rectitudo.

Afficimur igitur omnes mentem habentes figurae circulari, quae nobis completa et pulchra apparet propter eius uniformitatem et aequalitatem ac simplicitatem, et hoc non est aliud nisi quia in eo propinquius relucet forma formarum quam in alia quacumque figura. Attende, quantum afficitur mens ad exemplar circuli ad infinitam formam et pulchritudinem, ad quam solum respicit.

Quando alicui creaturae afficitur et non advertit se sic ad creatorem respicere, qui est amor et delectatio sua? Haec igitur sit diligentia inquirentis deum, ut consideret ad quid mens respicit, dum diligit vel afficitur, et ad praesuppositum se convertat, ubi reperiet ineffabilem dulcedinem amoris. Si enim omne id, quod amatur, hoc habet ab amore, quod est amabile, absolutus amor si degustabitur, non derelinquetur.

VIII.

Est etiam non praetereundum, quomodo, si circulus circumvolvitur super lineam rectam, non tangit eam nisi in puncto; circumferentia enim aequaliter distat a centro, contingens autem recta non contingit circularem nisi in puncto. Unde ex hoc considera tempus istud, quod quasi circulariter revolvitur, habere figuram propinquam circulo, quia ex quasi circulari motu caeli constituitur; tempus enim est mensura motus. Quando igitur tempus, quod gestat similitudinem aeternitatis, revolvitur, eo modo revolvitur, quo revolveretur circulus super linea recta infinita. Non enim subsistit tempus in se, sed subsistit in revolutione super linea infinita seu aeternitate, et sic totum tempus de se non subsistit nec habet ut subsistat, nisi inquantum in puncto aeternitatis revolvitur. Et quia hoc verum est de omni circulo sive magno sive parvo, scilicet quod non subsistit aliter quam in contactu punctali lineae rectae seu infinitae, tunc quaelibet creatura, quae sub tempore consideratur, potest assimilari in sua duratione circulo magno aut parvo, qui revolvitur, et non habebit qualiscumque duratio sive longa sive brevis plus | de aeternitate quam alia; in uno enim nunc aeternitatis omnes circuli subsistunt et circumvolvuntur. Et ita attendis, quomodo aeternitas est ipsa subsistentia temporis, metrum et mensura omnis durationis, licet sit simplicissima et impartibilis et tempori incommunicabilis. Et vides impossibile esse, quod tempus sit aeternum, licet revolutiones quasi circulares propter coincidentiam principii et finis non videantur habuisse principium. Impossibile enim est circularem motum, cum sit curvus et reflexus, a se esse, et ita est a creatore, qui est ipsa rectitudo infinita et aeternitas. Curvitas enim praesupponit suum creatorem, a quo cadens curvitas dicitur. Non est igitur verum, quod sit praecisa revolutio circularis, ut in De docta ignorantia tetigi, aut quod circularis revolutio solaris motus infinities praecesserit.

Infinitas enim numero revolutionum circularium competere ne- quit. Si enim numerare possumus decem revolutiones praeteritas, et centum et mille et omnes. Si dixerit quis omnes non fore numerabiles, sed praecessisse infinitas, et dixerit unam futuram revolutionem in futuro anno, erunt igitur tunc infinitae et una, quod est impossibile. Et si verum est, quod solarium revolutionum finis erit in undecima die Martii, verum est solares revolutiones initium habuisse et non fuisse aeternaliter nec esse infinitas. Aeternitas enim et infinitas motui convenire non possunt, cuius mensura est tempus, sed tantum motui, cuius mensura est aeternitas, sicut si generationem in divinis et processionem, de quibus supra, motum infinitae fecunditatis nominaverimus, cuius mensura aeternitas.

IX.

Nec te pigeat considerare, quomodo circuli isoperimetri capacitas omnem omnium polygoniarum formabilium capacitatem excedit et in se complicat omnem capacitatem et est actu capacitas omnis possibilis capacitatis. Quod si circulus datur, qui sit aequalis peripheriae cum polygonia, non tamen est propterea aequalis capacitatis, sed semper maioris et non deserit perfectionem suam, etiam si aequalis peripheriae fuerit. Ex quo venari poteris, quomodo creator, licet sit summa aequalitas et vera rerum mensura, nec maior nec minor, numquam tamen desinit esse infiniti vigoris, et habes, quod perfectio et complicatio est tanto maior quanto forma unior et simplicior. Circulus enim simplicior est omni formabili figura, ideo vis capacitatis eius perfectissima inter figuras, quapropter forma illa, quae ob suam infinitam simplicitatem est omnium formarum forma, est infiniti vigoris. Diligentius adverte, quomodo oritur ex puncto linea recta finita et ex illa figurae variae polygoniae et ultimo circularis. Minimae capacitatis figura est trigona et maximae capacitatis circulus. Et cadent in medio infinitae polygoniae isoperimetrae minoris capacitatis circulo et maioris capacitatis trigono. Omnes autem polygoniae et circulus ex unico puncto oriuntur. Figura autem est similitudo formae. Vide igitur, quomodo forma trigoni, quae est infima, habet suam virtutem, quae est eius capacitas trigonica, et ita forma tetragoni suam, et sic consequenter. Ex quo habes nullam formam sine propria virtute esse, et quia ex numero angulorum nominantur polygoniae, ut sit trigona, quae tres angulos, et tetragona, quae quattuor et ita in infinitum. Id autem, quod dat nomen sive discretio|nem, forma est; numerus igitur forma; omnis autem numerus ab uno est, in quo complicatur. Sicut igitur ex puncto fluit linea, ita ab uno numerus. Et quia polygonia sine linea et numero esse nequit, et polygonia est in potentia lineae. Nam de linea recta potest fieri trigonus, tetragonus, pentagonus et cetera, et non constituitur in actu, nisi linea, quae est recta, fiat angularis et iungat extrema et per numerum formetur. Numerus autem non nisi ex mente est; qui enim mente caret, numerare nequit. Causa igitur efficiens formae mens est. Unde omnis forma est similitudo conceptus mentalis infiniti vigoris. Creator igitur duo fecisse videtur, scilicet prope nihil punctum – inter enim punctum et nihil non est medium; adeo enim prope nihil est punctus, quod, si puncto punctum addas, non plus resultat, quam si nihilo nihilum addideris – et aliud prope se, scilicet unum. Et illa univit, ut sit unus punctus; in illo uno puncto fuit complicatio universi. Universum igitur sic eductum concipitur de illo uno puncto, sicut si de uno puncto educeretur una linea, ut de illa fiat unus trigonus vel unus tetragonus et ultimum atque simplicissimum atque perfectissimum et creatori simillimum circulus. Si enim sine tribus angulis ex linea non potest fieri unus trigonus, coincidit in forma trigoni unitas et trinitas, unitas scilicet essentiae et trinitas angulorum, et in tetragono unitas et quaternitas, unitas scilicet essentiae et quaternitas angulorum, et sic consequenter, in circulo vero unitas et infinitas, unitas essentiae et infinitas angulorum. Immo ipsa infinitas est unitas. Circulus enim est totus angulus, sic est unus pariter et infinitus, et est actus omnium formabilium angulorum ex linea. Ex quo elicias, quomodo creator unius universi ex uno puncto, quem creavit, fecit prodire unum universum in similitudine, uti mens nostra volens figurare incipit ab uno puncto et illum extendit in lineam, deinde illam flectit in angulos, ut claudat superficiem, et facit polygoniam. Et quia in libello complementi mathematice habetur, quomodo linea per unam extensionem fit triangulus, per aliam et maiorem tetragonus, per maximam circulus, circulus igitur competit perfectissimis creaturis suo creatori simillimis, ut sunt supernae mentes; nihil enim mente nobilius. Mens autem humana videtur similis principio universi quasi unus punctus, qui eductus in vivam lineam extenditur, ut fiat alicuius capacitatis et fiat ut trigonus. Et quoniam mens habet mentalem vitam et gustat se extensam in quandam capacitatem, extendit se ipsam in maiorem tetragonam vel pentagonam, et ita consequenter. Neque umquam ita se ad talem poterit extendere capacitatem, quin possit esse capacior. Ad circularem igitur capacitatem continue accedit, quam sua virtute numquam attingit, sed de gratia creatoris rapitur de angulari capacitate in circularem, sicut rapiuntur scholares de lectione particularium librorum ad artem universalem atque magisterium legendi omnes libros; qui enim legit particularia scripta, legit et quodam lumine artis demum perficitur, ut fiat magister. Et haec est similitudo figuralis conveniens, qua duci poteris, ut videas differentiam esse inter eas [p.48] mentes, quae assecutae sunt perfectionem capacitatis mentalis per raptum in mun|dum intelligibilem, et inter eas, quae venantur capacitatem in sensibili mundo sub sensibilibus particularibus signis, sicut de polygoniis et circulo mathematice experimur.

X.

Circulus autem etsi sit perfectissima figurarum, tamen non potest fieri quod aequetur infinitae rectitudini, quae et infinitus est circulus. Nam de recta infinita non potest quidquam fieri, cum sit actu omnia, quae figurari possunt. Unde illa rectitudo non est flexibilis, ut sit aliter quam est, neque habet extrema. Quare etsi finita linea recta gerat infinitae rectae similitudinem, tamen finita ob suam finitatem et imperfectionem habet plurimum de potentia, et fieri ex ea possunt figurae superficies claudentes, licet ipsa nulla sit actu; et dum ex ea facta est una figura, puta trigona, quia extrema sunt coniuncta, tunc non potest fieri alia polygonia ex eadem linea, nisi postquam dimissa ista figura revertitur in linealem rectitudinem. Ex quo habes, quomodo forma et finis coincidunt, ita quod forma non est in potentia ad formam, ut ex una forma fiat alia; forma enim est terminus motus et actus potentiae et non potentia; ob hoc species non transmutantur. Potest tamen una forma esse in alia, ut trigonus in tetragono, licet trigonus numquam fiat tetragonus, sed illa forma, quae est in alia, non est forma specifica, sed generica, quoniam non potest esse nisi una forma specifica unius seu individui. Quare stat forma illa, quae est in alia sicut generalis in speciali, ut vegetabilis in sensibili et in homine sensibilis in rationali. Et sicut trigonus in tetragono non nominat tetragonum, sed tetragonus nominatur a sua ultima forma, quae complicat in sua capacitate trigonalem, ita forma est in forma sic, quod ultima forma, quae non recipit magis nec minus et consistit in quodam indivisibili, in se seu sua capacitate complicat inferiores formas, quae in ea sunt complicitae, non formaliter seu actualiter explicitae. Etiam si rectae advertis, forma est terminans rem. Quando enim ex linea potest figurari qualiscumque polygonia, tunc illam potentiam si trigonalis figura terminat, est trigonus. Et quoniam trigonus dicit tres angulos et quaelibet polygonia habet angulos, ideo forma substantialis non denominatur ab angulis, qui sunt communes omnibus, sic nec a lateribus nec a linea, quae est peripheria; nam peripheria, latera, anguli sunt communia omnibus, sed non numerus angulorum. Forma igitur substantialis polygoniae denominatur a numero, qui est specialis. Si igitur ponitur unitas principium, quia terminat rem et est sicut forma terminans, erit numerus substantia rei. Et hoc est attendendum, quod si unitas est substantia, similiter et numerus, quia numerus componitur ex unitatibus. Sed si res prius ordine naturae habet esse quam discerni aut prius habet esse quam indivisum a se et divisum ab aliis, ita quod forma prioriter dat esse et consequenter ad illud sequitur, quod sit indivisum a se et a quolibet alio divisum, ut propter hoc res dicatur una, tunc res dicitur una unitate illa, quae est principium numeri, et quia sequitur esse, tunc est accidens; omne enim, quod sequitur esse, accidit ei; sic unitas considerata accidit rei et est principium numeri; et tunc  numeri non sunt substantia rei, quia ex accidentali principio explicantur. Unitas autem, | quae est principium, complicat omnem unitatis vigorem. Sic est principium terminans simul et unum faciens; unum faciendo terminat et terminando unum facit. Qui igitur in hanc respicit coincidentiam, videt, cur in dicendo Pythagorici et Peripatetici differunt, quando Pythagorici numerum dicunt substantiam et Peripatetici accidens. Et tu vides super utramque assertionem coincidentiam in numero, in quo simplicitas et compositio coincidunt, cum compositio eius sit ex se ipso et ita simplicitas, ut de hoc alibi. Supra enim id, quod Peripatetici dicunt substantiam et accidens, ubi quidem ens collocant, ibi et unum est collocandum, quod convertitur cum ente. Unde aliud iudicandum de numero, qui ex mente est, prout est ex unitate increatae mentis et prout est ex creata mente. Unitas enim primi numeri se habet ut forma naturalis, secundi ut forma artis. Forma naturalis est substantialis, quare et numerus illius unitatis, forma artis accidentalis, quae est figura, quia venit post esse rei, quare et unitas eius est accidentalis. Unde cum nominamus unam formam substantialem, dicimus eam unam ab unitate, quae non potest esse nisi substantialis, neque est aliud illa unitas substantialis formae quam ipsa forma. Unde quando illa una forma dat esse, tunc eius dare esse est terminare, unire, formare. Et quia saepius de hoc alibi tetigi in pluribus opusculis, hoc sic dixisse nunc sufficiat.

XI.

Non est praetereundum, quod datae rectae potest dari circularis aequalis et non e converso; nam non potest sciri secundum nisi scito primo, et tunc proportionabiliter, prout in saepe dicto libello complementi reperitur. Quaesiverunt veteres circuli quadraturam, et haec inquisitio praesupponit, quod data circulari linea [p.55] possit dari recta sibi aequalis. Et hoc numquam reperire potuerunt. Si quaesivissent quadrati circulationem, fortassis invenissent. Ex quo habes circulum non mensurari, sed mensurare, scilicet aeternitatem non esse mensurabilem, quia omne mensurabile excedit, sed mensurat aeternitas omnem durationem. Infinitum non est mensurabile, quia infinitum et interminum. Non igitur potest claudi terminis cuiuscumque mensurae, sed ipsum est mensura omnium. Infinitum enim est omnium finis et terminus, sicut absoluta mensura non est mensurabilis per quamcumque contractam mensuram. Et quia nulla mensura habet, quod est mensura, sine ea absoluta, hinc ipsa est vera et adaequatissima mensura omnis [p.56] contractae et nominabilis mensurae, sicut albedo non est mensurabilis per quodcumque album, sed ipsa omne album mensurat, cum album ab albedine habeat, quod est album. Est igitur ex hoc manifestum deum incomprehensibilem per omnem creaturam, quia omni mente immensurabilis; maior enim est omni capacitate. Sed si deus attingi debet, tunc attingitur non, ut est attingibilis in se, sed ut est attingibilis in attingente, et hoc est in aequalitate mensurae attingentis ipsum. Sic omnes mentes attingunt deum secundum mensuram suae capacitatis, sicut data quacumque recta finita datur circularis nec maior nec minor. | Et hoc dicimus [p.57] aequale, quod nec est maius nec minus, licet proprie hoc non sit aequale, prout aequalitas convenit substantiae. Una enim substantia non est magis substantia quam alia, quia non est quantitas substantia, sed substantia; hinc non recipit magis nec minus sicut quantitas. Tamen ob hoc non omnes substantiae sunt aequales; una enim est perfectior alia. Collige igitur, quod sicut unum visibile per multos videtur, non tamen aequaliter, quia duo aequaliter praecise videre nequeunt; unusquisque enim per proprium et singularem angulum oculi attingit visibile et mensurat ipsum et non iudicat visibile maius nec minus esse quam ut oculo suo attingit, non tamen attingitur per aliquem oculum praecise visibile, uti est visibile; sic de mente et eius obiecto, scilicet veritate seu deo; id [p.58] enim, quod est angulus, per quem visus videt, est capacitas, per quam mens mensurat. Hoc autem interest, quod visus non potest ut visus immutare angulum aut eum facere maiorem vel minorem, ut verius et certius videat, quia angulus ille non est in visu, sed in organo, sed capacitas intellectus non est in organo; non enim adhaeret corporali organo ut sensus, sed est eius possibilitas sic actuata, quae potest continue plus et plus actuari, quasi si punctus, in cuius potentia est linea sine termino, foret ductus de potentia ad actum, ita quod linea educta foret pedalis et quod mens sit per ipsam talem lineam mensurans; tunc omnia mensuraret pedaliter; quod si adhuc plus extenderetur fluxus puncti, ita quod linea fieret bipedalis, tunc omnia mensuraret bipedaliter. Contrario modo se habet mens; nam virtus unita est maior. Quando enim mens concipitur primo ut quaedam confusa mensura quasi linea [p.59] incertae quantitatis, quae est viva et contrahit se de incertitudine confusa ad aliquam certitudinem, ac si linea versus punctum centralem se contraheret, ut fieret linea, quae pertica dicitur ad mensurandum agros, quia cum illa non possent subtiliores mensurae attingi, immo omne mensurabile non nisi secundum illam grossam mensuram attingeretur; si tunc linea adhuc se magis versus centrum seu punctum contraheret, ut fieret pedalis, etiam subtilius et certius omne mensurabile mensuraret; et ita si continue magis uniretur et simplificaretur, semper virtus mensurandi augeretur et certioraretur et plus ad praecisionem appropinquaret. Ex quo elicias mentem humanam non esse eo modo corporis endelechiam sicut visus oculi, quia non dependet potentia eius ab organo, sed est sicut ignis in potentia, qui eductus de potentia per quemcumque motum intra se ipsum habet motum, per quem continue plus et plus actuatur. Assimilatur autem ignis intellectui agenti, id autem, [p.60] in quo lateat – potentia dicitur – intellectui possibili. Educitur autem intellectus de potentia ad aliqualem actum mediante admiratione, quae ipsam movet, ut quid sit hoc, quod sensu percipit, inquirat, et ob hoc est in corpore et corpus sibi necessarium; alias enim, si in actu foret ut mens angelica, non foret posita in alias enim, si in actu foret ut mens angelica, non foret posita in alias enim, si in actu foret ut mens angelica, non foret posita in alias enim, si in actu foret ut mens angelica, non foret posita in alias enim, si in actu foret ut mens angelica, non foret posita in alias enim, si in actu foret ut mens angelica, non foret posita in alias enim, si in actu foret ut mens angelica, non foret posita in alias enim, si in actu foret ut mens angelica, non foret posita in alias enim, si in actu foret ut mens angelica, non foret posita in alias enim, si in actu foret ut mens angelica, non foret posita in corpore; corpus enim non est datum menti nisi ut excitetur sensibili admiratione et perficiatur. Et ita apprehendis, quod mens non [p.61] est dependens a corpore, licet ad perfectionem sine corpore pervenire non queat. Quare non corrumpitur mens corrupto corpore, licet deficiat aliquando in perfectione propter corruptionem corporis. Visus autem penitus deficit deficiente oculo, sine quo non videt. Mens vero tanto acutius mensurat, quando posita est | in actu, quanto se plus a corpore separat et organa sensuum claudit et se a corpore absolvendo ad spirituale suum esse et centrale contrahit.

XII.

Adhuc sicut circulus omnem polygoniam mensurat uti aeterni-tas omnem durationem, sic et quies aeterna seu infinita omnem motum et unitas obiecti omnem potentiam. Est praeterea attendendum, quomodo cum angulis fiunt medio proportionum figurarum transmutationes, prout ingenium traditur in saepe dictis complementis. Sic etiam deus ipse potest uti angulus considerari infinitus, medio cuius omnis fit rerum transmutatio secundum proportionem imitatoriam; est enim deus uti angulus maximus pariter et minimus. Esto enim, quod sit semicirculus et imaginetur semidiameter, qui orthogonaliter stat super diametrum faciendo duos rectos angulos moveri super centro continue versus coincidentiam ipsius cum diametro, manifestum est unum angulum continue augeri et alium tantum minui. Numquam autem ante coincidentiam semidiametri et diametri unus angulus fiet absolute maximus, quin maior fieri possit, neque alius absolute minimus, quin minor fieri possit. Sed si ponatur, quod sit unus angulus simpliciter maximus, tunc ille etiam erit simpliciter minimus. Nec hoc erit antequam lineae coincidant. Si ergo respicis duo latera resolvi in unam lineam rectam, vides sibi nomen anguli non competere. Ex hoc elicias, quomodo qui ascendit ad deum infinitum, potius videtur ad nihil accedere quam ad aliquid, ut etiam divinus dicit Dionysius.

Et ita vide mirabilem deum, qui, quanto minus videtur esse, tanto plus est, et quanto aliquid de deo videtur impossibilius, tanto est magis necessarium, atque quomodo infinitum angulum necesse est complicare opposita, maximum pariter et minimum, et non posse esse quantitatem infinitam seu maximam simpliciter, et quod infinitum esse penitus est absolutum ab omni illo, quod de finito potest verificari. Angulus autem ille, qui est infinitus, pro tanto foret vera mensura omnium angulorum, quia nec maior omnibus, quia minimus, nec minor, quia maximus. Et ideo si in potentia geometri est medio angulorum figuras curvas transmutare in rectas et e converso, tunc in potestate dei est mediante angulo infinito omnia invicem transmutare. Ille autem angulus infinitus non potest esse nisi deus. Deus igitur mediante se ipso operatur quidquid vult etiam unum in aliud transmutando, et non est opus, quod deus habeat varios angulos ad varias transmutationes seu varia instrumenta, sicut oportet geometrum habere, sed unico angulo infinito omnia transfert. Et quia angulus ille est deus, estque voluntas dei deus. Et ita angulus ille simpliciter maximus est dei voluntas. Ideo deus sola voluntate omnia transfert et immutat.

Praeterea docet complementum illud angulos etiam incommensurabiles reperire, qui se habent ut lineae incommensurabiles, sicut costa quadrati est incommensurabilis diametro, quoniam si ponitur unam istarum fore ut numerum parem, alia non potest esse uti numerus par neque ut numerus impar. Propterea habitudines omnium linearum numerare non valentes deficimus saepe in cordis et sinibus. Sed quia infinitus numerus complicat in se tam parem quam imparem numeros, ideo medio illius omnia numerantur. Et considera, quomodo medietas duplae non est | per nos numerabilis et dato quocumque propinquo numero semper dabilis est propinquior in infinitum. Infinitus igitur praecisus est. Unde infinitus numerus, qui non est magis par quam impar et non magis numerus quam non numerus, sed est innumerabilis numerus, ille praecise numerat medietatem duplae proportionis et omnia. Sic vides numerum incomprehensibilem et infinitum et innumerabilem, qui est maximus pariter et minimus, quem nulla ratio attingit nisi in umbra et caligine, quia est improportionalis ad omnem numerum numerabilem, et quomodo deus, qui dicitur numerus omnium rerum, ita est numerus sine quantitate discreta, sicut est magnus sine quantitate continua, et est idem angulus infinitus, qui est numerus infinitus, ut ipse simplicissimus simplicissime omnia et singula numeret, mensuret et transmutet. Et quando haec subtilissime consideras, bene vides, quomodo deo, qui est magis quam cogitari potest, scilicet ipsum absolute infinitum, penitus nullum nomen competere potest. Sicut enim maximo et infinito angulo non potest nomen anguli, secundum quod angulus ex sua impositione significat, competere, cum potius sit non angulus quam angulus, ita de omnibus vocabulis. Nam omnis impositio vocabuli facta est, prout vocabulum significat aliquid; id autem, quod est aliquid, scilicet hoc et non illud, est finitum et terminatum, et ita nequaquam infinito competere potest. Unde infinita sapientia, quia non est nisi ipsa absoluta infinitas, non est magis sapientia, si ad vim vocabuli attendimus, quam non sapientia; sic et infinita vita, cum non sit nisi ipsa absoluta infinitas, non est magis secunvita, cum non sit nisi ipsa absoluta infinitas, non est magis secundum vocabuli impositionem vita quam non vita; videtur enim dum vocabuli impositionem vita quam non vita; videtur enim quod infinitas, quando additur vocabulo, contrahatur a sua absoluta [p.69] infinitate ad rationem significandi vocabuli, et hoc non potest esse, cum infinitas absoluta sit omni ratione incontrahibilis. Et licet nos dicamus deum sapientem et viventem et alia ratione sit sapiens et alia vivens, tamen illa alteritas rationum attributorum non potest videri in simpliciter infinito; licet omnia, quae experimur perfectioni convenire causatorum, in causa esse simpliciter maxime concipiamus, tamen ibi non possunt esse alia et alia, sed omnia, quae sub diversitate quacumque secundum vim vocabuli clauduntur, ex qua vi nos ratiocinamur, sunt ipsa infinitas.[p.70] <verba capitis n. 12 in codice Br mutata>

XII. Brüssel

(Zweitfassung von XII. aus den Brüssler Handschriften (Cusanus), unübersetzt im Cusanus Portal)

Deus enim a theos dicitur, quod est videre, quia omnia videt, et ita unico intuitu fixo omnia videt per omnes differentias positionis loci et temporis, ita quod omnia, quae intuetur, sic videt, quasi non alia videat et totaliter sit conversus ad solum videndum istud et non aliud multo verius, quam sol lucet totaliter per omnes fenestras, ita quod qui est Romae in domo sua, taliter per fenestram videt solem totaliter lucere, ac si per nullam aliam fenestram luceret, et licet sic undique luceat in omni loco, tamen undique apparet se totaliter ita ad illum locum effundere, ubi videtur, quod non ad alium, ac si solum de illo, ubi videtur, curam habeat et non de aliis; sicut Brixinae depictus angelus tenens arma ecclesiae in domo episcopali omnes in omni parte loci circulariter stantes sive versus orientem sive meridiem sive occasum et singulos respicit et ita singulos, ut nemo possit concipere, quod alium etiam respiciat, nisi se ad alterius locum ponat, et dum pergit de loco ad locum, videtur quod visus angeli secum moveatur. Similes picturae reperiuntur in diversis locis. Et ex hoc venari poteris, ubi sit omnium quies creaturarum. Quia omnis forma creata veritatem suam deum sci[lice]t, qui est forma dans omnibus formis esse, se reperit per hoc esse id quod est, quia deus ipsam solam respicit, efficit et illuminat et curam eius habet, ut optime sit, quasi de aliis non curet deus. Et motus omnis similiter indicat deum curam eius tantum habere, quod secum moveatur et numquam eum deserat. Et motus mensurat deum per motum, quasi deus tunc tarde moveatur, quando tardus est motus, sicut oculi angeli picti videntur per circumeuntem imaginem circumvolvi tarde vel cito, secundum quod circumiens movetur tarde vel velociter. Si igitur concipis tu, qui es contemplator, deum, qui est amor seu caritas, esse quasi faciem illam angeli amorosissimam, quae omnibus eam inspicientibus influit laetitiam, risum, delectationem et gaudium et <t>e, quanto plus inspicitur, tanto plus inflammat et influit vitam, qui est amor, tunc concipis similitudinem felicitatis aeternae, ubi unus deus ita omnes pascit singulariter, quod quisque omnem curam et amorem dei ad sibi complacendum concipiat totaliter conversum quasi ad finem, ut totaliter ipsum ita diligat, sicut diligi potest, solum ipsum diligat et nihil secum; et si revelatur eidem, quod deus alium aliquem plus diligat, non invidet, quia nec hoc capit imaginatio, sed intelligit, quod propter hoc non minus ipsum diligit, quoniam videt absque omni haesitatione sic se diligi, quod nequaquam plus diligi posset. Quietatur igitur merito, quia nihil appetere potest, quod non habet; quantum enim diligibilis est, tantum diligitur et tantum appetit, quantum est diligibilis. Habet igitur id, quod appetit, et haec est omni dicendi modo ultima felicitas. Et quia plurimum iuvat intellectum imago circumspiciens, ut aliquantulum concipiatur, quomodo deus est mensura praecisissima, generalissima et pariter singularissima omnium, concipe igitur faciem aliquam talem esse, quae circumspiciat modo, quo de facie angeli praemisi, et quod duo homines moveantur ante illam, unus de oriente versus occasum et alius de occasu versus orientem, tunc apparebit faciem illam simul moveri cum utroque. Simul igitur moveretur ad opposita loca et simul foret in oppositis locis, scilicet in oriente et occidente, et simul moveretur de oriente ad occidentem et e converso de occidente ad orientem et simul staret et moveretur, et sic immobiliter moveretur. Movere igitur in deo coincidit cum quiescere et movere de oriente coincidit cum movere de occidente et movere ad unam partem coincidit cum movere ad omnes loci differentias. Et attende, quod, si tu respicis in ipsam faciem, reperis eam respicere in te, et numquam deserit te, quamdiu respicis in eam, sive tu stes sive movearis, et si avertis te ab ea, ipsa se avertit a te, et si te convertis ad eam, ipsa se convertit ad te. Quod si facies illa concipitur ut simplex et incontracta facies et absoluta a quantitate et magnitudine et aliis qualitatibus, tunc et modo, quo ipsam respiceres, ipsa te inspiceret, si laete, laete, si iracunde, iracunde, si pie, pie, si amorose, amorose, si masculine, masculine, si feminine, feminine, si pueriliter, pueriliter, si viriliter, viriliter, si humaniter, humaniter, et ita de singulis modis possibilibus. Et si volueris considerare, an prius te videat vel tu prius ipsam, reperies, quod ipsa est quasi picta illa facies immutabilis, cui nec convenit prius nec posterius; illi enim sunt termini, qui non conveniunt immutabili. Coincidere igitur videntur in ipsa illi termini, ut dum conspicis, ex quo te inspicit modo, quo tu ipsam, quod tunc tu prius et ipsa posterius, et quia posterius in ipsa coincidit cum prius, sic hoc, quod tibi apparet posterius, non est plus posterius quam prius. Unde immutabiliter mutatur, sicut intemporaliter seu immobiliter movetur, et videtur tibi, quod ipsa facies sit mutata, quia tu es mutatus, et quod ipsa nunc huc, nunc illuc videat, quia tu eam nunc ex illo, nunc ex alio loco respicis, et quod ipsa nunc sic et tunc aliter nominetur, quia tu eam nunc sic, tunc aliter nominas. Et sic vides deum innominabilem varie nominari, quia omnium nominibus nominatur et in ipso coincidunt nominabilitas cum innominabilitate et effabilitas cum ineffabilitate et mensurabilitas cum immensurabilitate; immensurabilis enim per omnia, quae sunt, modo, quo sunt, mensuratur sicut invisibilis videtur. Talia et similia tu contemplator venari poteris ex facie illa, quae gerit similitudinem dei omnia videntis.

XIII.

Non fatigeris iterum atque iterum attendere, quod datae circulari lineae non potest dari recta aequalis, nisi primo reperiatur, quomodo rectae datae detur aequalis circularis, et tunc ex proportione circularium devenitur ad notitiam rectae ignotae per notam rectam et proportionem circularium. Si igitur veritatem illam maximam, quae non potest esse aliter quam est, nec maior scilicet nec minor, mensurare proponis quasi circularem lineam, non poteris illud efficere, nisi aliquam circularem constituas alicuius datae rectae mensuram. Proposita igitur recta finita erit finita circularis eius mensura. Proposita igitur circulari infinita, quae est omnium dabilium rectarum mensura, erit eiusdem circularis mensura linea recta infinita. Recta autem infinita et circularis infinita coincidunt, ita quod circularis infinita est recta infinita. Coincidit igitur ibi mensura et mensuratum. Non igitur mensuratur infinitum per finitum, inter quae non cadit proportio, sed infinitum est sui ipsius mensura. Deus igitur est sui ipsius mensura, et iam ante pa|tuit, quod est omnium rerum mensura. Deus igitur est sui et omnium mensura. Est igitur deus immensurabilis et incomprehensibilis per omnem creaturam, quia ipse est mensura sui ipsius et omnium. Mensurae autem non est mensura, sicut termini non est terminus. Veritas igitur, quae est ipsa rerum mensura, non est comprehensibilis nisi per se ipsam, et hoc videtur in coincidentia mensurae et mensurati. In omnibus enim citra infinitum differunt mensura et mensuratum secundum plus et minus, in deo vero coincidunt. Oppositorum igitur coincidentia est ut peripheria circuli infiniti, oppositorum distantia est ut peripheria polygoniae finitae. Est igitur in theologicis figuris complementum eius, quod sciri potest, hoc scire scilicet, quod differentia inter finita mensurae et mensurati est in deo aequalitas seu coincidentia. Unde ibi mensurans est rectitudo infinita, et circularis infinita est mensurabilis per rectitudinem, et mensurare est unitas seu nexus utriusque. Complementum igitur in theologicis est aspicere ad principium, ubi ea, quae opposita reperiuntur in finitis, sint in coincidentia. Non possumus concipere aliqua esse alba, nisi sint albedine alba; sic nec concipimus aliqua esse opposita, nisi sint oppositione opposita. Oppositio igitur est oppositorum coincidentia et aequalitas. Deum esse dicimus oppositorum oppositionem, qui est omnia in omnibus, et non est hoc aliud nisi ipsum dicere principium com- plicativum, coincidentiam absolutam seu infinitam aequalitatem. Circulationem igitur infinitam rectilineamus hoc modo: quando circulationem coincidentiam principii et finis concipimus, tunc eius mensuram rectilinealem concipimus non lineam inter punctum et punctum, principium et finem clausam et terminatam, sed ab omni termino absolutam. Talis autem linea, quae nec habet principium nec medium nec finem, coincidentiam principii, medii et finis ex eo mensurat, quia est absoluta aequalitas, in qua non est aliud principium et medium et finis, sed idem et unum aequaliter. Et sicut omnia, quae in circulis finitis sunt seu aliter se habentia seu differentia et opposita, uti pars orientalis opponitur occidentali et meridionalis septentrionali et quaelibet alteri, quae per diametrum ab ea elongatur, et centrum et semidiameter et circumferentia differunt et ita de reliquis, coincidunt in aequalitate infiniti circuli, sic omnia in rectilineis differenter se habentia coincidunt in aequalitate lineae rectae infinitae. Et quia infinita circularis est recta, quare recta infinita est vera mensura mensurans circularem infinitam. Et ideo ipsa est aequalitas seu coincidentia omnium, quae in finito esse aliter, differenter seu opposite se habere videntur. Et hoc est complementum theologicum, per quod omne scibile theologice attingi potest, dico omne scibile perfectiori modo, quo per hominem in hoc mundo sciri potest.

XIV.

Omnia autem hactenus theologis occulta et ab omnibus inquisitoribus ignorata per hanc circulationem quadrati modo praemisso sciri poterunt modo, quo scibilia sunt homini; puta cum deus theos dicatur a videndo et quaeratur, quo modo sit videns, respondetur: eo modo, quo mensurans; nam circulus infinitus ambit omnes dicendi modos, et tota theologia est ut circulus ille, in quo omnia unum. Videre igitur non est aliud in deo quam mensurare. Sicut igitur deus est mensura sui ipsius et | omnium ac singulorum, ita est visio. Visio et videre in deo idem sunt. Deum igitur esse visionem videntium est videre omnia. Si quaeritur, si alio modo se habet in videndo se et alio modo in videndo creaturas, respondetur: aequalitati infinitae, quae est rerum mensura, non convenit alteritas, sed identitas. Se igitur intuendo intuetur simul et omnia creata et nequaquam differenter se et alia, et videndo creata simul et se videt. Creata enim, quia creata, non videntur perfecte, nisi creator videatur, et effectus perfecte non videtur, quia effectus, nisi et causa videatur. Visio autem dei est perfectissima et se videndo, cum sit causa, videt omnia causata, et causata videndo, cum sint causata, videt se, quia causa. Coincidunt in deo mensurare et mensurari, quia est mensura et mensuratum; sic et videre et videri coincidunt et sic videre se est videri a se et videre creaturas est videri in creaturis. Eodem modo, si quaeritur de creatione; creatio enim in deo est visio. Creare, videre, intelligere, velle, mensurare, facere, operari et quaeque talia, quae deo attribuimus, capienda sunt ut nomina infiniti circuli. Unde non est magis absurdum dicere deum creare se et omnia quam deum videre se et omnia, et quod creare omnia est creari in omnibus. Sed vocabula humana, cum sint imposita finitis rebus, non sunt apta divinitati. Sicut enim circularis linea finita vocatur circularis ad differentiam rectae finitae, ita nominamus circularem infinitam similiter circularem, et tamen non secundum intentionem instituentis nomen circularis, quia non est circularis, quando non differt a recta; ita de omnibus. Non oportet igitur, quod turberis in vi vocabuli, sed necesse est, ut coincidentiam et summam aequalitatem et simplicitatem illius circuli respicias, ubi omnia vocabula unum sunt, et tunc id, quod videtur absurdum, fit per aliud vocabulum tolerabile, quod quidem vocabulum, quoad nos aliud, non est ibi aliud, sed realiter synonymum. Et haec sit brevis explanatio complementi theologici figurati in mathematicis complementis ad laudem dei semper benedicti.