Anmerkung:Itinerarium (Hattrup)/Cap. VII. 16
Praeter locc. supra pag. 260, nota 3. allegatos [Cfr. II. Sent. d. 23. a. 2. q. 3. in corp. et ad 6, nec non supra Quaest. de scientia Christi, q. 7. circa finem corp.; Incend. amoris, c.3. circa finem, et Itinerar. mentis in Deum, c. 7, ubi in textu verba Dionysii de raptu in caliginem et excessum allegantur aliique doctores citantur.] cfr. III. Sent. d. 23. dub. 4. - Auctores catholici de mystica theologia scribentes communiter approbant hanc. S. Bonav. doctrinam, quam accepit a laudato Dionysio, quod scil. in animis perfectis detur sublimis quidam gradus contemplationis supernaturalis et infusae, quam vocant contemplationem puram, quia fit sine concursu phantasmatum. Item docent, quod ad hunc contemplationis gradum pertineat illa oratio in caligine, de qua auctor noster hic loquitur. De his cfr. Dionys. Carthus. in suo Commentar. ad Dionys. Areopag. Inter recentiores autem de pura contemplatione loquitur Philipp. a Ss. Trinitate, Sum. theol. myst. p. II. tr. 3. discurs. 2. a. 2, ubi melius determinat quod in contrarium docuerat in sua Sum. philos. II. II. q. 44. a. 6; nec non Scaramelli, Direttorio mistico, tr. 2. c. 15. n. 166-172; de oratione in caligine Philipp. a Ss. Trin. loc. cit. a. 3; Scaramelli c. 8. n. 80-85.