Zum Inhalt springen

Anmerkung:PsyErkDunSco (Werner)/425:01

aus AufEinWort, der freien Forschung

Vgl. Anselm. Monolog., c. 18: Si illa summa natura finem habet vel principium, non est vera soternitas. Dein cogitet, qui potest, quando incepit aut quando non fuit hoc verum, scil. quia futurum erat aliquid, aut quando desinet et non erit hoc verum seil. quia praeteritum erit aliquid. Quod si neutrum horum cogitari potest, et utrumqne hoc sine veritate esse non potest, impossibile est vel cogitare, quod veritas principium vel finem habeat. Denique si veritas habuit principium vel habebit finem, antequam ipsa inciperet, verum erat tune quin non erat veritas, ot postquam finita erit, quia non erit. Atqui verum non potest esse sine veritate; erat igitur veritas, antequam osaet veritas; et erit veritas, postquam finita erit veritas… Nullo igitur claudi potest veritas principio vel fino, quare idem sequitur de summa natura, quia ipsa summa veritas est.