Zum Inhalt springen

Anmerkung:PsyErkJohBon (Werner)/18:1

aus AufEinWort, der freien Forschung

Dicendum, quod cum dividimus appetitum in naturalem et deliberativum, sive quamcunque aliam potentiam, hoe dupliciter potest intelligi: Aut ita quod appetitus naturalis et deliberativus diversitatem habent in objectis, utpote cum unum est appetibile solum a substantia rationali, aliud autem est appetibile a brutali. Et hoc modo bene contingit, naturalem potentiam et deliberativam esse diversas potentias. Alio modo potest dividi appetitus sive potentia in naturalem et deliberativum, ita tamen, ut non sit differentia in objectis, sed in modo appetendi, ut cum appellamus synderesin esse voluntatem naturalem … et voluntatem deliberativam appelamus appetitum, quo post deliberationem aliquando adhaeremus bono aliquando malo; et sie divisio potentiae per naturalem et deliberati-vam non variat eam secundum essentiam potentiae, sed secundum modum movendi. Sentt. dist. 24, ps. 1, art. 2, qu. 3.