Zum Inhalt springen

Anmerkung:PsyErkJohBon (Werner)/30:1

aus AufEinWort, der freien Forschung

Mira est coecitas intellectus, qui non considerat illud quod prius videt, et sine quo nihil potost cognoscere. Sed sicuti oculus intentus in varias colorum differentias lucem, per quam videt cetera, non videt, et si videt, non tamen advertit, sic oculus mentis nostrae intentus in ista entia parti-cularia et universalia ipsum esse extra omne penus, licet primo occurrat menti, et per ipsum alia, tamen non advertit. Unde verissime apparet, quod siut oculus vespertilionis se habet ad lucem, ita se habet oculus mentis nostrae ad manifestissima naturae: quia assuefactus ad tenebras entium et phantasmata sensibilium, cum illam lucem summi esse intuetur, videtur sibi nil videre, non intelligens, quod ipsa caligo summa est mentis nostrae illuminatio, sicut quando videt oculus puram lucem, videtur sibi nihil videre. Itinerar. ment., c. 5.