Zum Inhalt springen

Anmerkung:PsyErkJohBon (Werner)/44:1

aus AufEinWort, der freien Forschung

Intelligentine oculus est sensus ille, quo invisibilia videmus, non sicut oculo rationis, quo occulta et absentia per investigationem quaerimus et invenimus, sicut saepe cansus per effectus, vel effectus per causas, et alia atque alia quocunque ratiocinandi modo comprhendimus. Sed sicut corporalia corporeo sensu videre solemus invisibiliter, praesentialiter et corporaliter, sie utique intellectualis ille sensus invisibilin capit, invisibiliter quidem sed praesentialiter, sed essentialiter. Sed habet sane ocults hic intellectualis ante se velum magnum expansum ex peccati delectatione fuscatum, et tot desideriorum carnalinm varia multiplicitate contextum, quod contemplantis intuitum a divinorum secretorum arcanis arceat, nisi quantum divina dignatio quemlibet pro sua aliorumve utilitate admiserit. Benj. maj. III, 9.