Anmerkung:PsyErkJohBon (Werner)/45:2
Contigit, ut nutú divino, anno post ipsius beati patris (Francisci) transitum trigesimo tertio ad montem Alverniae tanquam ad locum quietum, amore quaerendi pacem spiritus declinarem, ibique dum mente tractarem aliquas mentales ascensiones in Deum, inter alia occurrit Seraphini alati instar crucifixi. In cujus consideratione statim visum est mihi, quod visio illa praetenderet ipsius patris nostri suspensionem in contemplando, et viam, qua pervenitur ad eam. Nam per senas alas illas recte intelligi possunt sex illuminationum suspensiones, quibus anima quasi quibusdam gradibus disponitur, ut transeat ad pacem per ecstaticos excessus sapientiae christianae .... Effigies igitur sex alarum seraphi-carum insinuat sex illuminationes scalares, quao a creaturis incipiunt et perducunt usque ad deum, ad quem nemo intrat recte nisi per Christum.
(Itin. ment., Prooem.)