Anmerkung:PsyErkJohBon (Werner)/67:1
Erscheinungsbild
Operatio virtutis intellectivac est in perceptione intellectus terminorum, propositionum et illationum. Capit autem intellectus terminorum significata, cum conprehendit, quid est unum quodque per diffinitionem. Sed diffinitio habet feri per superiora, et illa per superiora diffiniri debent, usquequo veniatur ad superna et generalissima, quibus ignoratis non pos-sunt intelligi diffinirive inferiora. Nisi ergo cognoscatur, quid est ens per se, non potest plane sciri diffinitio alicujus substantiae. Itin ment., c. 3.