Zum Inhalt springen

Anmerkung:Reductione (Hattrup)/Red. 79

aus AufEinWort, der freien Forschung

Rom. 12, 2: Ut probetis, quae sit etc. - Hanc secundam acceptionem rectitudinis proponit August. pluribus in locis; sic Enarrat. in Ps. 31. enarrat. 2. n. 26: Voluntas tua corrigatur ad voluntatem Dei, non voluntas Dei detorqueatur ad tuam. Prava est enim tua, regula est illa; stet regula, ut quod pravum est ad regulam corrigatur. Cfr. Enarrat. 2. in Ps. 32. n. 2; Enarrat. in Ps. 63. n. 18; in Ps. 67. n. 10; in Ps. 93. n. 18. et in Ps. 124. n. 2. - Superius pro conspicitur H K L accipitur.