Zum Inhalt springen

Anmerkung:Verborgene Zahl – Verborgener Gott/514

aus AufEinWort, der freien Forschung

Der genaue Wortlaut bei Boëthius (lib. 1, cap. 16 = ed. Marzi, S. 114 (Z. 20) – 115 (Z. 11)) ist: Atque ut id facillime conprobetur, sit sesquioctava proportio .VIII. et .VIIII. Horum nullus naturaliter medius numerus incidet. Hos igitur binario multiplicemus, fiuntque bis VIII. XVI., bis VIIII. XVIII. Inter .XVI. autem ac .XVIII. unus numerus naturaliter intercidit, qui est scilicet .XVII. Qui disponantur in ordinem XVI. XVII. XVIII. Igitur .XVI. ac .XVIII. collati sesquioctavam retinent proportionem atque idcirco tonum. Sed hanc proportionem || .XVII. numerus medius non in aequalia partitur. Comparatus enim ad .XVI. habet in se totum .XVI. et eius sextam decimam partem, scilicet unitatem. Si vero ad eum, id est ad .XVII., tertius .XVIII. numerus comparetur, habet eum totum et eius septimam decimam partem; non igitur isdem partibus et minorem superat et a maiore superatur. Et est minor pars septima decima, maior sexta decima. Sed utraque semitonia nuncupantur, non quod omnino semitonia ex aequo sint media, sed quod semum dici solet, quod ad integritatem usque non pervenit. Sed inter haec unum maius semitonium nuncupatur, aliud minus.