Zum Inhalt springen

Werk:Itinerarium mentis in Deum/CAP. VI.

aus AufEinWort, der freien Forschung

CAP. VI.

De speculatione beatissimae Trinitatis in eius nomine, quod est bonum.

  • VI. Die Schau der Seligsten Dreifaltigkeit in ihrem Namen, der Gutheit

1. Post considerationem essentialium elevandus est oculus intelligentiae ad contuitionem beatissimae Trinitatis, ut alter Cherub iuxta alterum statuatur.[1] Sicut autem visionis essentialium ipsum esse est principium radicale et nomen, per quod cetera innotescunt; sic contemplationis emanationum ipsum bonum est principalissimum fundamentum.

  • 1. Das Gute als Prinzip. Nachdem wir das Sein betrachtet haben, müssen wir das geistige Auge zur Anschauung der Heiligsten

Dreifaltigkeit erheben, damit der eine Cherub fest beim andern steht. Wie aber für die Schau des Seins das Sein selbst, durch das alles übrige erkannt wird, Grundprinzip und Name ist, so ist für die Betrachtung der Hervorgänge das Gute selbst das fundamentalste Prinzip.

2. Vide igitur et attende, quoniam optimum quod simpliciter est quo nihil melius cogitari potest; et hoc tale sic est, quod non potest recte cogitari non esse, quia omnino melius est esse quam[2] non esse; sic est, quod non potest recte cogitari, quin cogitetur trinum et unum. Nam „bonum dicitur diffusivum sui“; summum igitur bonum summe diffusivum est sui. Summa autem diffusio non potest esse, nisi sit actualis et intrinseca, substantialis et hypostatica, naturalis et voluntaria, liberalis et necessaria, indeficiens et perfecta.

  1. ↑ Exod. 25, 19: Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero. - Per verba inferius posita principium radicale etc. insinuatur quod nunc communiter dicitur essentia metaphysica.
  2. ↑ Secundum Anselm.; cfr. supra pag. 47, nota 7. [Anselm., Proslog. c. 3. 4. et 15.] - De seqq. vide supra Quaest. de mysterio Trin. per totum et Breviloq. p. I. c. 2. seqq. - Sententia illa: „Bonum dicitur diffusivum sui“, est secundum Dionys. supra pag. 60, nota 7. allegatum. [Dionys., de Caelest. Hierarch. c. 4. § 1. et de Div. Nom. c. 4. § 1. seq.] - Supra post optimum supple: est.