Werk:TDPC/46
🛠️
Aktionen
Allgemein
NeoWiki
In anderen Projekten
Erscheinungsbild
aus AufEinWort, der freien Forschung
Dies ist die aktuelle Version dieser Seite, zuletzt bearbeitet am 22. Mai 2026 um 08:26 Uhr durch Nikolaos (Diskussion | Beiträge) (Klaus verschob die Seite TDPC/46 nach Werk:TDPC/46, ohne dabei eine Weiterleitung anzulegen: Textersetzung - „TDPC“ durch „Werk:TDPC“).
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
▷ ▷Iohannes: Sine numero dicis eum trinum. Nonne tres personae sunt ex ternario numero tres personae?
▷ ▷Cardinalis: Nequaquam. Quia numerus quem tu conspicis dum hoc dicis est mathematicus et ex mente nostra elicitus, cuius principium est unitas. Sed trinitas in deo non est ab alio principio, sed est principium.
▷ ▷Bernardus: Utique trinitas in principio est principium et non est a numero, qui non potest esse ante principium. «Omniscf. Proclus In Plat. theol. II 1 (76; 81); Dionysius Areopagita De div. nom. IV 21 (PG 3, 721; Dionysiaca I 2633).» enim «multitudinis unitas est principiumcf. Proclus In Plat. theol. II 1 (76; 81); Dionysius Areopagita De div. nom. IV 21 (PG 3, 721; Dionysiaca I 2633).». Si igitur trinitas in divinis esset numerus, et principiata a se ipsa esset.
▷ ▷Cardinalis: Vides igitur primum principium unitrinum ante omnem numerum. Et si non potes hoc concipere quod sit ante numerum, hoc est ideo quia tuus intellectus sine numero nihil concipit. Id tamen, quod concipere nequit, videt supra conceptum negari non posse et credit. Sicut igitur deum magnum sine quantitate continua, ita trinum sine quantitate discreta seu numero. Et sicut credit deum magnum sibi attribuendo magnitudinem, ita credit trinum sibi attribuendo numerationem.