Werk:TDPC/56
🛠️
Aktionen
Allgemein
NeoWiki
In anderen Projekten
Erscheinungsbild
aus AufEinWort, der freien Forschung
Dies ist die aktuelle Version dieser Seite, zuletzt bearbeitet am 22. Mai 2026 um 08:28 Uhr durch Nikolaos (Diskussion | Beiträge) (Klaus verschob die Seite TDPC/56 nach Werk:TDPC/56, ohne dabei eine Weiterleitung anzulegen: Textersetzung - „TDPC“ durch „Werk:TDPC“).
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
▷ ▷IN igitur videtur conveniens speculum relucentiae divinae theologiae, quoniam «in omnibus est omnia, in nihilo nihilDionysius Areopagita De div. nom. VII 3 (PG 3, 872 A; Adionysiaca I 4051-2 interprete Ambrosio Traversari).» et omnia in ipso ipsum. De hoc IN in se ineffabili quis quae dici possent explicaret nisi ille cuius loqui est perfectum cum sit possest? Solum enim verbum quod est elocutio omnium dicibilium hoc potest.
▷ ▷Cardinalis: Subtiliter considerasti, pater abba, et satis est fecundum aenigma tuum, quoniam in spiritum ducit. Nam quae in deo sunt nemo scit nisi spiritus dei sicut quae in homine spiritus hominis. Ipsum igitur IN est aenigma spiritus omnia scrutantis. Sed qui per ipsum IN maiestatem dei intrare nititur, ut perscrutator opprimitur a gloria. Non enim IN ipsum quod notatur et intelligitur est lumen illuminans incomprehensibilitatis ipsius deitatis in se ipsa absolutae ostensionem, sed IN et omnia nomina, quae infinitatem deo attribuunt, eius incomprehensibilitatem nituntur ostendere per supereminentiam.