Werk:De luce seu de inchoatione formarum
Über diese Seite Werk
(auch "La luce, prima forma corporeo") (entstanden zwischen 1225 und 1228)
s. Übersetzung De luce seu de inchoatione formarum
De luce seu de inchoatione formarum
1.
[t. 1] Formam primam corporalem, quam quidam corporeitatem vocant, lucem esse arbitror. Lux enim per se in omnem partem se ipsam diffundit, ita ut a puncto lucis sphaera lucis quamvis magna subito generetur, nisi obsistat umbrosum. Corporeitas vero est, quam de necessitate consequitur extensio materiae secundum tres dimensiones, cum tamen utraque, corporeitas scilicet et materia, sit substantia in se ipsa simplex, omni carens dimensione. Formam vero in se ipsa simplicem et dimensione carentem in materiam similiter simplicem et dimensione carentem dimensionem in omnem partem inducere fuit impossibile, nisi seipsam multiplicando et in omnem partem subito se diffundendo et in sui diffusione materiam extendendo, cum non possit ipsa forma materiam derelinquere, quia non est separabilis, nec potest ipsa materia a forma evacuari. - Atqui lucem esse proposui, cuius per se est haec operatio, scilicet se ipsam multiplicare et in omnem [t. 2] partem subito diffundere. Quicquid igitur hoc opus facit, aut est ipsa lux, aut est hoc opus faciens in quantum participans ipsam lucem, quae hoc facit per se. Corporeitas ergo aut est ipsa lux, aut est dictum opus faciens et in materiam dimensiones inducens, in quantum participat ipsam lucem et agit per virtutem ipsius lucis. At vero formam primam in materiam dimensiones inducere per virtutem formae consequentis ipsam est impossibile. Non est ergo lux forma consequens ipsam corporeitatem, sed est ipsa corporeitas.
- Die erste körperliche Form, welche einige Körperlichkeit nennen, halte ich für Licht.
- Denn Licht diffundiert sich durch sich selbst in jede Richtung, so dass aus einem Lichtpunkt plötzlich eine Lichtsphäre, wie groß auch immer, generiert wird, sofern nicht ein Umbrosum entgegensteht.
- Die Körperlichkeit aber ist dasjenige, dem aus Notwendigkeit die Extensio der Materia gemäß den drei Dimensiones folgt, obwohl dennoch beide — nämlich Corporeitas und Materia — in sich selbst einfache Substantia sind, jeder Dimensio ermangelnd.
- Dass aber eine Forma, in sich selbst einfach und der Dimensio ermangelnd, in eine Materia, die ebenso einfach ist und der Dimensio ermangelt, eine Dimensio in jede Richtung induziere, war unmöglich, außer indem sie sich selbst multipliziert und sich plötzlich in jede Richtung diffundiert und in ihrer eigenen Diffusio die Materia extendiert; da ja die Forma selbst die Materia nicht verlassen kann, weil sie nicht separabel ist, noch die Materia selbst von der Forma evakuiert werden kann.
- Nun aber habe ich vorgelegt, dass es die Lux sei, der diese Operatio per se zukommt, nämlich sich selbst zu multiplizieren und sich plötzlich in jede Richtung zu diffundieren.
- Was auch immer also dieses Werk tut, ist entweder die Lux selbst, oder es tut dieses Werk, insofern es an der Lux selbst partizipiert, welche dies per se tut.
- Die Corporeitas also ist entweder die Lux selbst, oder sie ist dasjenige, das das genannte Werk tut und in die Materia die Dimensiones induziert, insofern sie an der Lux selbst partizipiert und durch die Virtus dieser Lux wirkt.
- Dass aber die erste Forma in die Materia die Dimensiones durch die Virtus einer nachfolgenden Forma induziere, ist unmöglich.
- Also ist die Lux nicht eine Forma, welche der Corporeitas folgt, sondern sie ist die Corporeitas selbst.
2.
Amplius: formam primam corporalem formis omnibus sequentibus digniorem et excellentioris et nobilioris essentiae et magis assimilatam formis stantibus separatis arbitrantur sapientes. Lux vero omnibus rebus corporalibus dignioris et nobilioris et excellentioris essentiae est, et magis omnibus corporibus assimilatur formis stantibus separatis, quae sunt intelligentiae. Lux est ergo prima forma corporalis.
- Ferner: Die Sapientes meinen, dass die erste corporale Forma allen nachfolgenden Formae würdiger, von ausgezeichneterer und edlerer Essentia und den stehenden separaten Formae ähnlicher sei.
- Die Lux aber ist von würdigerer, edlerer und ausgezeichneterer Essentia als alle corporalen Res, und sie wird mehr als alle Corpora den stehenden separaten Formae angeähnelt, welche die Intelligentiae sind.
- Die Lux ist also die erste corporale Forma.
3.
Lux ergo, quae est prima forma in materia prima creata, seipsam per seipsam undique infinities multiplicans et in omnem partem aequaliter porrigens, materiam, quam relinquere non potuit, secum distrahens in tantam molem, quanta est mundi machina, in principio temporis extendebat. Nec potuit extensio materiae fieri per finitam lucis multiplicationem, quia simplex finities replicatum quantum non generat, sicut ostendit Aristoteles in de caelo et mundo[1]. Infinities vero multiplicatum necesse est finitum quantum generare, quia productum ex infinita multiplicatione alicuius in infinitum excedit illud, ex cuius multiplicatione producitur. Atqui simplex a simplici non exceditur in infinitum, sed solum quantum finitum in infinitum excedit simplex. Quantum enim infinitum infinities infinite excedit simplex. - Lux igitur, quae est in se simplex, infinities multiplicata materiam similiter simplicem in dimensiones finitae magnitudinis necesse est extendere.
- Die Lux also, welche die prima Forma in der erschaffenen materia prima ist, hat, indem sie sich selbst durch sich selbst von überallher unendlich oft multiplicierte und sich in jede Richtung aequaliter ausstreckte, die Materia, die sie nicht verlassen konnte, mit sich fortziehend, zu einer so großen Moles, wie es die Machina mundi ist, im Principium temporis extendiert.
- Und die Extensio materiae konnte nicht durch eine finite Multiplicatio der Lux geschehen, weil das Simplex, endlich oft vervielfältigt, kein Quantum generiert, wie Aristoteles in De caelo et mundo zeigt.
- Unendlich oft aber multipliciert, muss es notwendig ein finites Quantum generieren, weil das Productum aus der infiniten Multiplicatio von etwas jenes, aus dessen Multiplicatio es hervorgebracht wird, in infinitum übersteigt.
- Nun aber wird ein Simplex von einem Simplex nicht in infinitum überstiegen, sondern nur ein finites Quantum übersteigt das Simplex in infinitum. Denn ein infinites Quantum übersteigt das Simplex unendlich oft unendlich.
- Die Lux also, welche in sich simplex ist, muss, unendlich oft multipliciert, die ebenso simple Materia notwendig in Dimensiones finiter Magnitudo extendieren.
4.
Est autem possibile, ut aggregatio numeri infinita ad congregationem infinitam in omni numerali se habeat proportione et etiam in omni non numerali. Et sunt infinita aliis infinitis plura et alia aliis pauciora. Aggregatio omnium numerorum [t. 3] tam parium quam imparium est infinita, et ita est maior aggregatione omnium numerorum parium, quae nihilominus est infinita; Excedit namque eam aggregatione omnium numerorum imparium. Aggregatio etiam numerorum ab unitate continue duplorum est infinita; et similiter aggregatio omnium subduplorum illis duplis correspondentium est infinita. Quorum subduplorum aggregationem necesse est esse subduplam ad aggregationem duplorum suorum. Similiter aggregatio omnium numerorum ab unitate triplorum tripla est aggregationi omnium subtriplorum suorurn istis triplis respondentium. - Et similiter patet de omnibus speciebus numeralis proportionis, quoniam secundum quamlibet earum proportionari potest finitum ad infinitum.
- Es ist möglich, dass eine infinita Zahlen-Aggregatio zu einer anderen infiniten Congregatio in jeder numeralen Proportio und sogar in jeder nicht-numeralen Proportio steht. Es gibt also infinita, die größer sind als andere infinita, und andere, die geringer sind als andere.
- Die Aggregatio aller Zahlen, gerader wie ungerader, ist infinita; dennoch ist sie größer als die Aggregatio aller geraden Zahlen, die ebenfalls infinita ist, denn sie übersteigt diese um die Aggregatio aller ungeraden Zahlen.
- Ebenso ist die Aggregatio der von der Unität aus fortlaufend verdoppelten Zahlen infinita, und auch die Aggregatio aller dazugehörigen Subdupla ist infinita. Die Aggregatio dieser Subdupla muss zur Aggregatio ihrer Dupla im Verhältnis des Subduplum stehen. Ebenso ist die Aggregatio aller von der Unität aus verdreifachten Zahlen dreifach gegenüber der Aggregatio ihrer entsprechenden Subtripla.
- Dasselbe gilt entsprechend für alle Arten numeraler Proportio, weil nach jeder solchen Proportio ein Finitum zu einem Infinitum proportioniert werden kann.
5.
Si vero ponatur aggregatio infinita omnium duplorum continue ab unitate et aggregatio infinita omnium subduplorum illis duplis correspondentium, tollaturque de aggregatione subduplorum unitas vel quivis numerus finitus, iam subtractione facta non remanebit inter aggregationem primam et residuum de aggregatione secunda dupla proportio; sed nec aliqua numeralis proportio, quia si de numerali proportione per subtractionem a minori extremitate relinquatur alia numeralis proportio, oportet, ut subtractum istius, a quo subtrahitur, sit pars aliquota vel aliquot partes aliquotae. Numerus vero finitus numeri infiniti aliquota vel aliquot aliquotae esse non potest. Subtracto igitur numero de aggregatione subdupla infinita non remanet proportio numeralis inter aggregationem duplam infinitam et residuum de aggregatione subdupla infinita.
- Wenn man also die infinita Aggregatio aller von der Unität an fortlaufenden Dupla setzt und ebenso die infinita Aggregatio aller entsprechenden Subdupla, und wenn man aus dieser Aggregatio der Subdupla die Unität oder irgendeinen finiten Numerus wegnimmt, dann bleibt nach dieser Subtractio zwischen der ersten Aggregatio und dem Rest der zweiten Aggregatio keine dupla Proportio mehr bestehen.
- Ja, es bleibt überhaupt keine numerale Proportio, denn wenn aus einer numeralen Proportio durch Wegnahme von der kleineren Extremitas eine andere numerale Proportio entstehen soll, dann muss das Weggenommene eine pars aliquota oder mehrere partes aliquotae dessen sein, wovon es weggenommen wird.
- Ein finiter Numerus aber kann von einem infiniten Numerus keine pars aliquota oder mehrere partes aliquotae sein.
- Wird also aus der infiniten subdupla Aggregatio ein Numerus weggenommen, so bleibt keine numerale Proportio zwischen der infiniten dupla Aggregatio und dem Rest der infiniten subdupla Aggregatio.
6.
His ergo ita se habentibus manifestum est, quod lux multiplicatione sua infinita extendit materiam in dimensiones finitas minores et dimensiones finitas maiores secundum quaslibet proportiones se habentes ad invicem, numerales scilicet et non numerales. Si enim lux multiplicatione sui infinita extendit materiam in dimensionem bicubitam, eadem infinita multiplicatione duplicata extendit eam in dimensionem tetracubitam, et eadem subduplicata extendit eam in dimensionem monocubitam; et sic secundum ceteras proportiones numerales et non numerales.
- Wenn dies also so steht, ist offenbar: Die Lux extendiert durch ihre infinita Multiplicatio die Materia in kleinere und größere finite Dimensiones, und zwar gemäß beliebigen Proportiones zueinander, sowohl numeralen als auch nicht-numeralen.
- Denn wenn die Lux durch ihre infinita Selbstmultiplicatio die Materia in eine zweicubitige Dimensio extendiert, dann extendiert sie dieselbe durch dieselbe, aber verdoppelte infinita Multiplicatio in eine viercubitige Dimensio; und durch dieselbe, aber halbierte infinita Multiplicatio extendiert sie sie in eine eincubitige Dimensio; und ebenso nach den übrigen numeralen und nicht-numeralen Proportiones.
7.
Iste, ut reor, fuit intellectus philosophorum ponentium omnia componi ex atomis et dicentium, corpora ex superficiebus com-[54]poni et superficies ex lineis et lineas ex punctis. - Nec contradicit haec sententia ei, quae ponit, magnitudinem solum ex magnitudinibus componi, quia tot modis dicitur totum, quot modis dicitur pars. Aliter namque dicitur medietas pars totius, quae bis sumpta reddit totum, et aliter est costa pars diametri, quae non aliquotiens sumpta reddit diametrum, sed aliquotiens sumpta exsuperatur a diametro. Et aliter dicitur angulus contingentiae pars anguli recti, in quo est infinities, et tamen finite subtractus ab eo diminuit illum; et aliter punctus pars lineae, in qua est infinities, et finite subtractus ab ea non diminuit eam.
- Dies war, wie ich meine, das Verständnis jener Philosophen, die annahmen, alles sei aus Atomi zusammengesetzt, und die sagten, Corpora seien aus Superficies, Superficies aus Lineae und Lineae aus Puncta zusammengesetzt.
- Diese Ansicht widerspricht aber nicht jener anderen, nach der Magnitudo nur aus Magnitudines zusammengesetzt werde; denn totum wird auf ebenso viele Weisen ausgesagt wie pars.
- Die Medietas ist auf eine Weise Pars des Ganzen: zweimal genommen ergibt sie das Ganze.
- Die Costa ist auf andere Weise Pars der Diameter: auch mehrmals genommen ergibt sie nicht die Diameter, sondern wird von der Diameter übertroffen.
- Der Angulus contingentiae ist wiederum auf andere Weise Pars des Angulus rectus: er ist in ihm unendlich oft, und dennoch vermindert er ihn, wenn er endlich oft von ihm abgezogen wird.
- Der Punctus ist nochmals auf andere Weise Pars der Linea: er ist in ihr unendlich oft, aber wenn er endlich oft von ihr abgezogen wird, vermindert er sie nicht.
8.
Rediens igitur ad sermonem meum dico, quod lux multiplicatione sui infinita in omnem partem aequaliter facta materiam undique aequaliter in formam sphaericam extendit, consequiturque de necessitate huius extensionis partes extremas materiae plus extendi et magis rarefieri, quam partes intimas centro propinquas. Et cum partes extremae fuerint ad summum rarefactae, partes interiores adhuc erunt maioris rarefactionis susceptibiles.
- Zu meinem Gedankengang zurückkehrend, sage ich also: Die Lux extendiert durch ihre infinita Multiplicatio, welche gleichmäßig in jede Richtung geschieht, die Materia allseitig gleichmäßig in eine sphärische Forma. Aus dieser Extensio folgt notwendig, dass die äußersten Partes der Materia weiter extendiert und stärker rarefiziert werden als die innersten Partes nahe dem Centrum.
- Und wenn die äußersten Partes bis zum äußersten Maß rarefiziert sind, bleiben die inneren Partes noch für eine stärkere Rarefactio empfänglich.
9.

Lux ergo praedicto modo materiam primam in formam sphaericam extendens et extremas partes ad summum rarefaciens, in extima sphaera complevit possibilitatem materiae, nec reliquit eam susceptibilem ulterioris impressionis. Et sic perfectum est corpus primum in extremitate sphaerae, quod dicitur firmamentum, nihil habens in sui compositione nisi materiam primam et formam primam. Et ideo est corpus simplicissimum quoad partes constituentes essentiam et maximam quantitatem, non differens a corpore genere nisi per hoc quod in ipso materia est completa per formam primam solum. Corpus vero genus, quod est in hoc et in aliis corporibus, habens in sui essentia materiam primam et formam primam, abstrahit a complemento materiae per formam primam et a diminutione materiae per formam primam.
- Die Lux also, indem sie auf diese Weise die materia prima in sphärische Forma extendiert und die äußersten Partes bis zum höchsten Maß rarefiziert, vollendet in der äußersten Sphäre die Possibilitas der Materia und lässt sie für keine weitere Impressio empfänglich zurück.
- So wird der erste Körper an der äußersten Grenze der Sphäre vollendet; dieser wird Firmamentum genannt und hat in seiner Compositio nichts außer materia prima und forma prima.
- Deshalb ist er der simplicissimum Körper hinsichtlich der seine Essentia konstituierenden Partes und zugleich von maxima Quantitas. Er unterscheidet sich vom Körper als Genus nur dadurch, dass in ihm die Materia allein durch die forma prima complet ist.
- Der Körper als Genus dagegen, der in diesem und in anderen Körpern ist und in seiner Essentia materia prima und forma prima hat, abstrahiert sowohl von der Completion der Materia durch die forma prima als auch von der Diminutio der Materia durch die forma prima.
10.
Hoc itaque modo completo corpore primo, quod est firmamentum, ipsum expandit lumen suum ab omni parte sua in centrum totius. Cum enim sit lux perfectio primi corporis, quae naturaliter se ipsam multiplicat a corpore primo, de necessitate diffunditur lux in centrum totius. Quae cum sit forma tota non separabilis a materia in sui diffusione a corpore primo, secum [t. 4] extendit spiritualitatem materiae corporis primi. Et sic procedit a corpore primo lumen, quod est corpus spirituale, sive mavis dicere spiritus corporalis. Quod lumen in suo transitu non dividit corpus per quod transit, ideoque subito pertransit a corpore primi caeli usque ad centrum. Nec est eius transitus, sicut si intelligeretur aliquid unum numero transiens subito a caelo in centrum - hoc enim forte est impossibile -, sed suus transitus est per sui multiplicationem et infinitam generationem luminis. Ipsum ergo lumen a corpore primo in centrum expansum et collectum molem existentem infra corpus primum congregavit; et cum iam non potuit minorari corpus primum, utpote completum et invariabile, nec potuit locus fieri vacuus, necesse fuit, ipsa in congregatione partes extimas molis extendi et disgregari. Et sic proveniebat in intimis partibus dictae molis maior densitas, et in extimis augmentabatur raritas; fuitque potentia tanta luminis congregantis et ipsa in congregatione segregantis, ut ipsas partes extimas molis contentae infra corpus primum ad summum subtiliarent et rarefacerent. Et ita fiebat in ipsis partibus extimis dictae molis sphaera secundacompleta nullius impressionis ultra receptibilis. Et sic est complementum et perfectio sphaerae secundae: lumen quidem gignitur ex prima sphaera, et lux, quae in prima sphaera est simplex, in secunda est duplicata.
- Nachdem also auf diese Weise der erste Körper, welcher das Firmamentum ist, complet war, expandierte dieser selbst sein Lumen von jeder seiner Partes aus in das Centrum des Ganzen.
- Denn da die Lux die Perfectio des ersten Körpers ist, welche sich natürlicherweise selbst vom ersten Körper aus multipliciert, wird die Lux aus Notwendigkeit in das Centrum des Ganzen diffundiert.
- Da diese, weil sie eine ganze Forma ist, nicht von der Materia separabel ist, extendiert sie in ihrer Diffusio vom ersten Körper aus mit sich die Spiritualitas der Materia des ersten Körpers.
- Und so geht vom ersten Körper ein Lumen aus, welches ein corpus spirituale ist, oder, wenn du lieber sagen willst, ein spiritus corporalis.
- Dieses Lumen teilt in seinem Transitus den Körper, durch den es hindurchgeht, nicht; und deshalb durchläuft es plötzlich vom Körper des ersten Himmels bis zum Centrum.
- Sein Transitus aber ist nicht so, als ob man verstehen müsste, dass etwas numerisch Eines plötzlich vom Himmel zum Centrum hinübergeht — dies ist vielleicht unmöglich —, sondern sein Transitus geschieht durch seine Multiplicatio und durch die infinita Generatio des Lumen.
- Dieses Lumen also, vom ersten Körper aus in das Centrum expandiert und gesammelt, congregierte die Moles, die unterhalb des ersten Körpers existierte.
- Und da der erste Körper schon nicht mehr vermindert werden konnte, weil er complet und invariabel war, und weil auch kein leerer Locus entstehen konnte, war es notwendig, dass in eben dieser Congregatio die äußersten Partes der Moles extendiert und disgregiert wurden.
- Und so entstand in den innersten Partes der genannten Moles eine größere Densitas, und in den äußersten wurde die Raritas vermehrt.
- Und die Potentia des congregierenden Lumen und zugleich des in der Congregatio segregierenden Lumen war so groß, dass es die äußersten Partes der unter dem ersten Körper enthaltenen Moles bis zum Höchsten subtilierte und rarefizierte.
- Und so entstand in diesen äußersten Partes der genannten Moles die zweite Sphäre, complet und keiner weiteren Impressio mehr receptibel.
- Und so ist das Complementum und die Perfectio der zweiten Sphäre: Das Lumen nämlich wird aus der ersten Sphäre gezeugt, und die Lux, welche in der ersten Sphäre simplex ist, ist in der zweiten dupliciert.
11.
Sicut autem lumen genitum a corpore primo complevit sphaeram secundam et intra secundam sphaeram molem densiorem reliquit, sic lumen genitum ex sphaera secunda sphaeram tertiamperficit et infra ipsam sphaeram tertiam molem adhuc densiorem congregatione reliquit. Atque ad hunc ordinem processit ipsa congregatio disgregans, donec complerentur novem sphaerae caelestes et congregaretur inter sphaeram nonam infimam moles densata, quae esset quattuor elementorum materia. Sphaera autem infima, quae est sphaera lunae, ex se etiam lumen gignens, lumine suo et molem infra se contentam congregavit et congregando partes eius extimas subtiliavit et disgregavit. Non tamen fuit huius luminis potentia tanta, ut congregando partes eius extimas disgregaret ad summum. Propterea remansit in omni parte molis huius imperfectio et possibilitas receptionis congregationis et [2] disgregationis. Et pars suprema molis huius disgregata non ad summum, sua tamen disgregatione ignis effecta, remansit adhuc materia elementorum. Et hoc elementum ex se lumen gignens et molem infra se contentam congregans eius partes extimas disgregavit, minori tamem ipsius ignis disgregatione; et sic produxit ignem. - Ignis vero ex se lumen gignens et molem infra contentam congregans eius partes extimas disgregavit, minori tamen ipsius disgregatione; et sic a‘rem produxit. - A‘r quoque ex se corpus spirituale vel spiritum corporalem generans et intra se contentum congregans et congregando exteriora eius disgregans aquamproduxit et terram. Sed quia in aqua plus remansit de virtute congregante, quam disgregante, remansit etiam ipsa aqua cum terra ponderosa.
- Wie das aus dem ersten Körper hervorgegangene Lumen die zweite Sphäre vollendete und unterhalb dieser zweiten Sphäre eine dichtere Moles zurückließ, so vollendet das aus der zweiten Sphäre hervorgegangene Lumen die dritte Sphäre und lässt unterhalb dieser dritten Sphäre durch Congregatio eine noch dichtere Moles zurück.
- In dieser Ordnung schreitet die congregatio disgregans fort, bis neun himmlische Sphären vollendet sind und unterhalb der neunten, untersten Sphäre eine verdichtete Moles gesammelt ist, welche zur Materia der vier Elementa wird.
- Die unterste Sphäre, die Mond-Sphäre, erzeugt ebenfalls aus sich Lumen. Mit diesem Lumen congregiert sie die unter ihr enthaltene Moles; und indem sie congregiert, subtiliert und disgregiert sie deren äußerste Partes. Doch die Potentia dieses Lumen reicht nicht aus, die äußersten Partes bis zur höchsten Disgregatio zu bringen. Deshalb bleibt in jedem Teil dieser Moles Imperfectio und Possibilitas weiterer Congregatio und Disgregatio.
- Der oberste Teil dieser Moles wird durch unvollkommene Disgregatio zu Ignis, bleibt aber noch Materia der Elementa. Aus diesem Prozess entstehen weiter Ignis, Aer, Aqua und Terra, wobei in Aqua und Terra die congregierende Virtus überwiegt; deshalb bleiben sie ponderosa.
12.
Hoc igitur modo productae sunt in esse sphaerae 13 mundi huius sensibilis: novem scilicet caelestes, inalterabiles, inaugmentabiles, ingenerabiles et incorruptibiles, utpote completae, et quattuor existentes modo contrario, alterabiles, augmentabiles, generabiles et corruptibiles, utpote incompletae. - Et patens est, quoniam omne corpus superius secundum lumen ex se progenitum est species et perfectio corporis sequentis. Et sicut unitas potentia est omnis numerus sequens, sic corpus primum multiplicatione sui luminis est omne corpus sequens.
- Auf diese Weise wurden also die 13 Sphären dieses sinnlich erfahrbaren Mundus ins Esse hervorgebracht: neun caeleste Sphären, die inalterabel, nicht augmentabel, nicht generabel und incorruptibel sind, weil sie completae sind; und vier andere, die auf entgegengesetzte Weise bestehen: alterabel, augmentabel, generabel und corruptibel, weil sie incompletae sind.
- Es ist auch offenbar, dass jedes höhere Corpus gemäß dem aus ihm selbst hervorgebrachten Lumen die Species und Perfectio des folgenden Corpus ist.
- Und wie die Unitas potentia jeder folgende Numerus ist, so ist das erste Corpus durch die Multiplicatio seines Lumen jedes folgende Corpus.
13.
Terra autem est omnia corpora superiora aggregatione in se luminum superiorum. Propterea ipsa est, quae a poetis Pan dicitur id est totum; et eadem Cybele, quasi cubile, a cubo id est soliditate nominatur, quia ipsa est omnium corporum maxime compressa, hoc est Cybele mater deorum omnium, quia, cum in ipsa superiora lumina sint collecta, non sunt tamen in ea per operationes suas exorta, sed possibile est educi ex ea in actum et operationem lumen cuiuscunque sphaerae volueris; et ita ex ea quasi ex matre quadam quivis deorum procreabitur. - Media autem corpora in duabus se habent habitudinibus. Ad inferiora quidem namque se habent sicut caelum primum ad omnia reliqua; et ad superiora, sicut terra ad omnia cetera. Et sic modis aliquibus in quolibet eorum sunt omnia reliqua.
- Die Terra ist also in sich alle oberen Corpora, weil sie die oberen Lumina in sich aggregiert enthält. Darum nennen die Poetae sie Pan, das heißt Totum. Ebenso heißt sie Cybele, gleichsam cubile, von cubus, das heißt von Soliditas, weil sie unter allen Corpora am stärksten compressa ist.
- Sie ist Cybele, die Mater aller Götter, weil in ihr zwar die oberen Lumina gesammelt sind, diese aber in ihr noch nicht gemäß ihren eigenen Operationes hervorgetreten sind. Es ist jedoch möglich, aus ihr das Lumen jeder beliebigen Sphäre in Actus und Operatio herauszuführen. So kann aus ihr, gleichsam aus einer Mater, jeder beliebige der Götter prokreiert werden.
- Die mittleren Corpora stehen aber in zwei Habitudines: Gegenüber den unteren verhalten sie sich wie der erste Himmel zu allen übrigen; gegenüber den oberen verhalten sie sich wie die Terra zu allen übrigen. Und so sind auf gewisse Weisen in jedem von ihnen alle übrigen.
14.
Et species et perfectio corporum omnium est lux: sed superiorum corporum magis spiritualis et simplex, inferiorum vero corporum [3] magis corporalis et multiplicata. Nec sunt omnia corpora eiusdem speciei, licet a luce simpla vel multiplicata fuerint profecta, sicut nec omnes numeri sunt eiusdem speciei, cum tamen sint ab unitate maiori vel minori multiplicatione collecti.
- Die Lux ist Species und Perfectio aller Corpora.
- Bei den oberen Corpora ist sie jedoch spiritualer und einfacher; bei den unteren Corpora dagegen körperlicher und multiplicierter.
- Dennoch sind nicht alle Corpora von derselben Species, auch wenn sie aus der einfachen oder multiplicierten Lux hervorgegangen sind — ebenso wie auch nicht alle Numeri von derselben Species sind, obwohl sie aus der Unitas durch größere oder kleinere Multiplicatio gesammelt sind.
15.
Et in hoc sermone forte manifesta est intentio dicentium «omnia esse unum ab unius lucis perfectione» et intentio dicentium «ea, quae sunt multa, esse multa ab ipsius lucis diversa multiplicatione.»
- In dieser Darlegung wird vielleicht die Absicht jener verständlich, die sagen: „Alles ist Eines durch die Perfectio der einen Lux“, und ebenso die Absicht jener, die sagen: „Was Vieles ist, ist Vieles durch die verschiedene Multiplicatio dieser Lux.“
16.
Cum autem corpora inferiora participant formam superiorum corporum, corpus inferius participatione eiusdem formae cum superiore corpore est receptivum motus ab eadem virtute motiva incorporali, a qua virtute motiva movetur corpus superius. Quapropter virtus incorporalis intelligentiae vel animae, quae movet sphaeram primam et supremam motu diurno, movet omnes sphaeras caelestes inferiores eodem diurno motu. Sed quanto inferiores fuerint, tanto debilius hunc motum recipiunt, quia quanto fuerit sphaera inferior, tanto est in ea lux prima corporalis minus pura et debilior.
- Da die unteren Corpora an der Forma der oberen Corpora partizipieren, ist ein unteres Corpus durch die Participatio derselben Forma, die es mit dem oberen Corpus gemeinsam hat, empfänglich für den Motus aus derselben incorporalen virtus motiva, durch welche auch das obere Corpus bewegt wird.
- Daher bewegt die incorporale Virtus der Intelligentia oder Anima, welche die erste und oberste Sphäre im täglichen Motus bewegt, auch alle unteren himmlischen Sphären mit demselben täglichen Motus.
- Doch je niedriger diese Sphären sind, desto schwächer empfangen sie diesen Motus; denn je niedriger eine Sphäre ist, desto weniger pur und desto schwächer ist in ihr die erste corporale Lux.
17.
Licet autem elementa participent formam caeli primi, non tamen moventur a motore caeli primi motu diurno. Quamquam participant illa luce prima, non tamen oboediunt virtuti motivae primae, cum habeant istam lucem impuram, debilem, elongatam a puritate eius in corpore primo, et cum, habeant etiam densitatem materiae, quae est principium resistentiae et inoboedientiae. Putant tamen aliqui, quod sphaera ignis circumrotetur motu diurno, et significationem ipsius ponunt circumrotationem cometarum, et dicunt etiam hunc motum derivari usque in aquas maris, ita ut ex eo proveniat fluxus marium. Verumtamen omnes recte philosophantes terram ab hoc motu dicunt esse immunem.
- Obwohl die Elementa an der Forma des ersten Himmels partizipieren, werden sie doch nicht vom Motor des ersten Himmels im täglichen Motus bewegt. Zwar partizipieren sie an jener prima Lux, aber sie gehorchen nicht der prima Virtus motiva, weil diese Lux in ihnen impur, schwach und von ihrer Puritas im ersten Körper entfernt ist. Außerdem besitzen sie die Densitas der Materia, welche das Principium von Resistentia und Inoboedientia ist.
- Einige meinen allerdings, die Sphäre des Ignis drehe sich im täglichen Motus mit; als Zeichen dafür führen sie die Circumrotatio der Cometae an. Sie sagen außerdem, dieser Motus leite sich bis in die Meeresgewässer ab, so dass daraus der Fluxus der Meere entstehe. Alle aber, die richtig philosophieren, sagen, die Terra sei von diesem Motus frei.
18.
Eodem quoque modo sphaerae, quae sunt post sphaeram secundam, quae fere secundum computationem in sursum facta nominatur octava, quia participant formam illius, communicant omnes in motu suo, quem habent proprium praeter motum diurnum.
- Ebenso communicieren auch die Sphären, die nach der zweiten Sphäre kommen — jene Sphäre, die nach der von unten nach oben gerechneten Computatio ungefähr die achte genannt wird —, alle miteinander in ihrem eigenen Motus, den sie außer dem diurnen Motus besitzen, weil sie an der Forma jener Sphäre partizipieren.
19.
Ipsae autem caelestes sphaerae, quia completae sunt, non receptibiles rarefactionis aut condensationis, lux in eis non inclinat partes materiae a centro, ut rarefaciat eas, vel ad centrum, ut condenset. Et propter hoc ipsae sphaerae caelestes non sunt [t. 5] receptibiles motus sursum aut deorsum, sed solummodo motus circularis a virtute motiva intellectiva, quae in sese aspectum corporaliter reverberans ipsas sphaeras corporali circulat revolutione. Ipsa autem elementa, quia incompleta, rarefactibilia et condensabilia, inclinat lumen, quod in eis est, aut a centro, ut rarefaciat, aut ad centrum, ut condenset. Et propter hoc ipsa sunt aut sursum aut deorsum naturaliter mobilia.
- Die caelestes Sphaerae sind completae; darum sind sie nicht empfänglich für Rarefactio oder Condensatio. Deshalb neigt die Lux in ihnen die Partes der Materia weder vom Centrum weg, um sie zu rarefizieren, noch zum Centrum hin, um sie zu condensieren.
- Daher sind die caelestes Sphaerae nicht für einen Motus nach oben oder unten empfänglich, sondern nur für den motus circularis, der von der virtus motiva intellectiva kommt. Diese Virtus lässt, indem sie ihren Aspectuscorporaliter auf sich selbst zurückwirft / reverberiert, die Sphaerae in körperlicher circularer Revolutio kreisen.
- Die Elementa dagegen sind incompleta, rarefactibel und condensabel. Daher neigt das in ihnen befindliche Lumensie entweder vom Centrum weg, damit Rarefactio geschieht, oder zum Centrum hin, damit Condensatio geschieht. Deshalb sind sie natürlicherweise nach oben oder unten beweglich.
20.
In supremo autem corpore, quod est simplicissimum corporum, est reperire quattuor, scilicet formam, materiam, compositionem et compositum. - Forma autem, utpote simplicissima, unitatis obtinet locum. - Materiaautem propter duplicem potentiam ipsius, susceptibilitatem scilicet impressionum et earundem receptibilitatem, et etiam propter densitatem, quae radicaliter est ipsius materiae, quae primo et principaliter accidit binario, binarii naturam merito sortitur. - Compositio vero ternarium in se tenet, quia in ea patet materia formata et forma materiata et ipsa compositionis proprietas, quae a materia et forma alia et tertia reperitur in unoquoque composito. - Et quod est compositum praeter haec tria proprium, sub numero quaternario comprehenditur. - Est ergo in primo corpore, in quo scilicet virtualiter cetera corpora sunt, quaternarius, et ideo radicaliter numerus ceterorum corporum non ultra denariuminvenitur. Unitas namque formae et binarius materiae et ternarius compositionis et quaternarius compositi, cum aggregantur; denarium constituunt. Propter hoc est denarius, numerus corporum sphaerarum mundi, quia sphaera elementorum licet dividatur in quattuor, una tamen est participatione naturae terrestris corruptibilis.
- Im obersten Corpus, dem einfachsten aller Corpora, lassen sich vier Momente finden: Forma, Materia, Compositio und Compositum.
- Die Forma nimmt, weil sie simplicissima ist, den Ort der Unitas ein.
- Die Materia gehört dem Binarius zu, weil sie eine doppelte Potentia besitzt: die Susceptibilitas für Impressiones und die Receptibilitas derselben. Außerdem gehört zu ihr radicaliter eine Densitas, die zuerst und principaliter dem Binarius zukommt. Darum erhält die Materia mit Recht die Natur des Binarius.
- Die Compositio entspricht dem Ternarius, weil in ihr drei Momente offenbar werden: materia formata, forma materiata und die eigene Proprietas der Compositio, die in jedem Compositum als ein drittes neben Materia und Forma gefunden wird.
- Das Compositum selbst, insofern es über diese drei hinaus ein Eigenes hat, wird unter dem Quaternariusbegriffen.
- So ist im ersten Corpus, in dem die übrigen Corpora virtualiter enthalten sind, der Quaternarius. Deshalb steigt der radicale Numerus der übrigen Corpora nicht über den Denarius hinaus: 1 + 2 + 3 + 4 = 10.
- Darum ist der Denarius der Numerus der Corpora der Sphären des Mundus. Die Elementarsphäre wird zwar in vier Elementa geteilt, ist aber dennoch eine Sphäre durch ihre Participatio an der corruptiblen terrestrischen Natura.
21.
Ex his patet, quod denarius sit numerus universitatis perfectus, quia omne totum et perfectum aliquid habet in se sicut formam et unitatem, et aliquid sicut materiam et binarium, et aliquid sicut compositionem et ternarium, et aliquid sicut compositum et quaternarium. Nec contingit ultra haec quattuor quintum addere. Quapropter omne totum et perfectum est decem.
- Daraus ist ersichtlich, dass der Denarius der vollkommene Numerus der Universitas ist. Denn jedes Totum und Perfectum enthält in sich etwas nach Art der Forma und der Unitas, etwas nach Art der Materia und des Binarius, etwas nach Art der Compositio und des Ternarius, und etwas nach Art des Compositum und des Quaternarius.
- Über diese vier hinaus lässt sich kein fünftes hinzufügen.
- Daher ist jedes Totum und Perfectum zehn.
22.
His autem manifestum est, quod solae quinque proportiones repertae in his quattuor numeris unum, duo, tria, quattuor aptantur compositioni et concordiae stabilienti omne compositum.[t. 6] Quapropter istae solae quinque proportiones concordes sunt in muscis modulationibus, gesticulationibus et rythmicis temporibus.
- Daraus ist offenbar: Nur jene fünf Proportiones, die in den vier Zahlen 1, 2, 3, 4 gefunden werden, eignen sich für die Compositio und Concordia, welche jedes Compositum stabil macht.
- Darum sind nur diese fünf Proportiones concordant in musikalischen Modulationes, in Gesticulationes und in rhythmischen Tempora.
23.
Explicit tractatus de luce Lincolniensis.