Werk:Apologia doctae ignorantiae/44
▷Et cum consequenter iterum legerem quartam conclusionem, et praeceptor audiret, quomodo adversarius in ea dicit ex Docta ignorantia haberi unam esse naturam imaginis et exemplaris, exclamavit praeceptor dicens: «Absit, absit! Ecce detestandum facinus inverecundi falsarii!» Et arrepto codice Doctae ignorantiae libro primo capitulo undecimo legit: «Hoc autem, quod spiritualia per se a nobis inattingibilia symbolice investigentur, radicem habet ab hiis, quae superius dicta sunt, quoniam omnia ad se invicem quandam, nobis tamen occultam et incomprehensibilem habent proportionem, ut ex omnibus unum exsurgat universum et omnia in uno maximo sint ipsum maximum. Et quamvis omnis imago accedere videatur ad similitudinem exemplaris, tamen praeter maximam imaginem, quae est hoc ipsum quod exemplar in unitate naturae, non est imago adeo similis aut aequalis exemplari, quin per infinitum similior et aequalior esse possit, uti iam illa ex superioribus patefacta sunt.» Haec ibi.
Darauf las ich die vierte Schlußfolgerung und der Meister hörte, wie der Gegner darin sagte, es ergäbe sich aus der Docta ignorantia, daß die Natur des Abbildes und des Urbildes eine sei. Da rief er aus: «Höre auf! Was für ein abscheuliches Verbrechen des schamlosen Betrügers!» Er ergriff den Band der Docta ignorantia und las aus dem ersten Buch im 11. Kapitel: «Die Tatsache, daß die geistigen Dinge, die durch sich für uns unerreichbar sind, symbolisch erforscht werden, hat ihre Wurzel in dem oben Gesagten; darin nämlich, daß alles zueinander in einem, wenn auch uns verborgenen und unfaßbaren Verhältnis steht, so daß aus allen das eine Gesamt entsteht und alles in dem einen Größten dieses Größte selbst ist. Und obwohl jedes Abbild sich der Ähnlichkeit des Urbildes zu nähern scheint, ist trotzdem außer dem größten Abbild, welches das selbst ist, was das Urbild in der Einheit der Natur ist, kein Abbild dem Urbild so ähnlich oder gleich, daß es nicht noch unendlich ähnlicher und gleicher sein könnte, wie dies aus dem Vorhergehenden offenbar ist.»◀▷