De octavo campo, scilicet nexu / Das achte Feld: die Verbindung / Achtes Feld: Die Verknüpfung
▷ 71▷Nunc in campo nexus venationem facientes attendimus ante omnem divisionem nexum constitui. Hunc igitur indivisibilem
[1] videmus aeternitatem id esse, quod esse potest, posse fieri praecedentem, rectissime ab aeterna unitate et eius aequalitate procedentem. Sicut enim divisio procedit a pluralitate et inaequalitate, sic amorosus nexus ab unitate et aequalitate. Quae cum sint ante pluralitatem in indivisibili simplicissima aeternitate, erit similiter et ipsorum nexus
[2] aeternus. Sunt igitur unitas et ab ipsa genita aequalitas atque utriusque nexus ante posse fieri et pluralitatem divisivam simplex aeternitas. Aeterna enim unitas, aeterna ipsius aequalitas aeternusque utriusque nexus non sunt plura divisa aeterna, sed ipsa aeternitas implu|rificabilis et penitus indivisibilis et inalterabilis.
[3][4]
Et licet unitas generans non sit aequalitas ab ea genita nec nexus ab eo procedens, tamen non est aliud unitas, aliud aequalitas, aliud nexus, cum sint non aliud, quod aliud antecedit. Sicut igitur aeterna unitas, quae id est quod esse potest, uniter in se omnia complicat et aequalitas omnia aequaliter, ita et nexus utriusque omnia in se [5] nectit.
▷ 72▷Omnia igitur quae sunt, quia ab hac aeterna trinitate – quae sic nominatur, licet minus proprie – id sunt quod sunt, video trinitatem imitari. In quolibet enim video unitatem, entitatem et utriusque nexum, ut sit actu id quod est: Entitas, quae et essendi forma,
[6] aequalitas est unitatis. Unitas enim uniens de se generat sui aequalitatem. Aequalitas unitatis non est nisi species seu forma essendi, quae entitas dicitur, quia Graece ‘entitas’
[7] ab ‘uno’
[8] dirivatur. Non est igitur aliud omne exsistens nisi unitas et eius aequalitas, quae et entitas, et utriusque nexus. Unitas est fluxibilitatis constrictio, aequalitas uniti
[9] et constricti formatio, nexus utriusque amorosa conexio. Posse fieri, nisi ab uniente a sua confusa fluxibilitate constringeretur, non esset capax pulchritudinis sive speciei aut formae. Et quia constringitur per unitatem omnia ad finem operantem, ideo generatur forma ab ipsa unitate, quam talis constrictio requirit seu meretur. Quare ex
[10] his procedit utriusque nexus amorosus.
◀▶
- ↑ Z.5
- ↑ Ω:10
- ↑ fol.211r
- ↑ Z.15
- ↑ Z.20
- ↑ Z.5
- ↑ cf. Theodericus Carnotensis Commentum II 22; Lectiones II 48; VII 5; Glosa V 18 (75,22sq.; 170,39; 224,47; 297,41).
- ↑ cf. Theodericus Carnotensis Commentum II 22; Lectiones II 48; VII 5; Glosa V 18 (75,22sq.; 170,39; 224,47; 297,41).
- ↑ Z10
- ↑ Z.15