De docta ignorantia Liber primus Capitulum XII.
Capitulum XII.
Quomodo signis mathematicalibus sit utendum in proposito.
Verum quoniam ex antehabitis constat maximum simpliciter nihil horum esse posse, quae per nos sciuntur aut concipiuntur, hinc, cum [2] ipsum symbolice investigare proponimus, simplicem similitudinem transilire necesse est. Nam cum omnia mathematicalia sint finita et aliter etiam imaginari nequeant: si finitis uti pro exemplo voluerimus ad maximum simpliciter ascendendi, primo necesse est figuras mathematicas finitas considerare cum suis passionibus et rationibus, et [3] ipsas rationes correspondenter ad infinitas tales figuras transferre, post haec tertio adhuc altius ipsas rationes infinitarum figurarum transsumere ad infinitum simplex absolutissimum etiam ab omni figura. Et tunc nostra ignorantia incomprehensibiliter docebitur, quomodo de altissimo rectius et verius sit nobis in aenigmate [4] laborantibus sentiendum.
Kapitel XII.
Die Anwendung mathematischer Zeichen in der Abhandlung
Ita igitur agentes et sub directione maximae veritatis incipientes dicimus, quod sancti viri et elevatissimi ingenii, qui se figuris applicarunt, varie locuti sunt: Anselmus devotissimus veritatem maximam rectitudini infinitae comparavit; quem nos sequentes ad figuram [6] rectitudinis, quam lineam rectam imaginor, convolemus. Alii peritissimi Trinitati superbenedictae triangulum trium aequalium et rectorum angulorum compararunt; et quoniam talis triangulus necessario est ex infinitis lateribus, ut ostendetur, dici poterit triangulus infinitus; et hos etiam sequemur. Alii, qui unitatem [7] infinitam figurare nisi sunt, Deum circulum dixerunt infinitum.
| Illi vero, qui actualissimam Dei existentiam considerarunt, Deum [8] quasi sphaeram infinitam affirmarunt.
Nos autem istos omnes simul de maximo recte concepisse et unam omnium sententiam ostendemus.
Wenn wir so unter der Leitung der größten Wahrheit beginnend vorgehen, sagen wir, was heilige Männer und überragende Geister, die mathematische Figuren verwendeten, verschiedentlich aussprachen. Der fromme Anselm verglich die größte Wahrheit mit der unendlichen Geradheit. Ihm folgend gelangen wir zu dem Gebilde der Geradheit, die ich als gerade Linie vorstelle. Andere erfahrene Männer verglichen ein Dreieck mit drei gleichen Seiten und rechten Winkeln mit der über alles gepriesenen Dreifaltigkeit. Und da ein solches Dreieck, wie gezeigt werden wird, aus unendlichen Seiten bestehen muß, kann es unendliches Dreieck genannt werden; auch wir schließen uns diesen an. Andere, die die unendliche Einheit abzubilden versuchten, nannten Gott einen unendlichen Kreis; jene aber, die die unendlich-wirkliche Existenz Gottes betrachteten, sagten, daß Gott gleichsam eine unendliche Kugel sei. Wir aber werden zeigen, daß sie alle miteinander über das Größte richtig gedacht haben und die Meinung aller eine ist.