De campo quinto, scilicet laudis / Das fünfte Feld: das Lob / Fünftes Feld: Das Lob
▷ 51▷Cum hunc lucis campum peragrassem, statim se campus laudis dei amoenissimus ostendit. Nam cum haec, quae in campo lucis
[1] venatus fui – de quibus decem praedicta, scilicet bonitatem, magnitudinem, veritatem et reliqua – in mentis escario reconderam, repperi illa omnia et plura dei in laudis campo plantata. Et dixi: «Cum hic floridus laetusque campus non producat nisi illa decem et similia, sunt igitur ipsa decem laudes dei.» Et intra me conspiciens attendi,
[2] quomodo intellectus affirmans diffinitionem se et omnia diffinientem esse bonam, magnam, veram et reliqua, laudem eius exprimere conatur. Laudavit enim illam diffinitionem, quae deus est, quia bona, quia magna, quia vera, et ita consequenter. Quid igitur sunt illa decem nisi laus dei? Quid laudatur per illa nisi laus illa, quae
[3] deus? Nonne haec omnia laudantur? Bonitas laudatur, magnitudo laudatur, veritas laudatur, et singula sequentia. Haec igitur decem et alia quae per omnem intellectu vigentem laudantur, in dei laudem sumuntur et bene de ipso dicuntur, quia ipse est fons laudis.
▷ 52▷Sunt igitur omnia ex dei laudibus et benedictionibus id quod sunt. Ideo propheta David ad omnia respiciens dei opera canebat: «Benedicite omnia opera domini domino, laudate et superexaltate eum in saecula!»
[4] Et singulariter enumerat angelos, caelos et terram,
[5] aquam et cetera cuncta creata, quae laudant deum. Nihil enim sunt omnia nisi decora dei iocundaque laudatio. Nam attestante Dionysio divina sola participatione noscuntur. Quomodo enim «in suo principio et sua sede sint»
[6], nullus intellectus attingit. Porro, sive «supersubstantiale illud occultum lucem aut vitam sive verbum appellamus, nihil
[7] intelligimus aliud quam ex eo in nos emanantes participationes atque virtutes, quibus assumamur in deum et quae nobis vel substantiam vel vitam vel sapientiam largiantur»
[8]. Haec Dionysius.
Merito igitur quaelibet | dei factura deum laudat, quia bonus, quia [9] ipsa se fatetur bonam et laudabilem ipsius dono; sic magnam, sic [10] veram et reliqua.
▷ 53▷In campo laudis fecerunt suas devotissimas venationes omnes prophetae seu videntes et elevatiores intellectus, quod attestantur sacrae litterae et scripta sanctorum, in quibus omnia ad laudem dei referuntur. Cum enim Dionysius de divinis tractaret nominibus,
[11] nomina illa dei laudes appellavit et deum per ipsa laudans in eius laudem ipsa exposuit, ut in capitulo de sapientia laudatur intellectus et ratio, et dicit quod «ex substantiis omnibus laudatur»
[12].
Deprehendi igitur in hoc laudis campo sapidissimam scientiam consistere in laude dei, quae omnia ex suis laudibus ad sui laudem [13] constituit. Sicut enim hymni laudum varii varias continent harmonicas combinationes, sic quaelibet species, humana scilicet, leonina, aquilina, et ita de omnibus, est specialis quidam hymnus ex laudibus dei et in laudem eius conditus.
Caelici hymni magis festivi et fecundi sunt laudibus quam [14] terrestres. Sol enim mirabilis est laudum dei combinatio, et quilibet hymnus in hoc pulcher et singularis, quia habet in sua singularitate aliquid, quo alii hymni carent. Ideo deo cuncti accepti, qui omnia quae creavit participatione laudis suae bona dixit eisque benedixit.
Ex his elicui hominem, vivum quendam et intelligentem laudum [15] dei hymnum optime compositum, plus cunctis visibilibus de dei laudibus habere, ut deum prae ceteris indesinenter laudet; et in hoc solo consistere vitam suam, ut id reddat deo, quod ut esset accepit. Laudes scilicet tunc ad finem properat et immortalium laudum felicissima merita consequetur.
◀▶
- ↑ Z.5
- ↑ Z.10
- ↑ Z.15
- ↑ Dan. 3,57sqq.
- ↑ Z.5
- ↑ Dionysius Areopagita De div. nom. II 7 (PG 3 645A; Dionysiaca I 94sq. sec. versionem Traversarii).
- ↑ Z.10
- ↑ Dionysius Areopagita De div. nom. II 7 (PG 3 645A; Dionysiaca I 94sq. sec. versionem Traversarii).
- ↑ fol.208r
- ↑ Z.15
- ↑ Z.5
- ↑ Dionysius Areopagita De div. nom. VII 3 (PG 3 872A; Dionysiaca I 405).
- ↑ Z.10
- ↑ Z.15
- ↑ Z.20