De vi vocabuli / Die Bedeutung des Wortes / Die Bedeutung des Wortes
▷ 97▷Si cuncta profunda meditatione ponderas, reperies venatores ad vim vocabuli diligenter perspexisse, quasi vocabulum sit praecisa
[1] rerum figuratio. Sed quia vocabula sunt per primum hominem rebus imposita ex ratione, quam homo concepit, non sunt vocabula praecisa, quin res possit praecisiori vocabulo nominari. Non enim ratio, quam homo concipit, est ratio essentiae rei, quae omnem rem antecedit. Et si quis huius rationis nomen cognosceret, omnia proprie
[2] nominaret et omnium perfectissimam scientiam haberet. Unde in substantifica ratione rerum non est dissensio, sed in vocabulis ex variis rationibus varie rebus attributis. Et in configuratione essentiae rei, quae similiter varia est, omnis est disputantium diversitas; quemadmodum Plato in Epistulis ad Dionysium tyrannum
[3] elegantissime scribit veritatem vocabula, orationes seu vocabulorum diffinitiones atque sensibiles figurationes anteire, uti de circulo picto, eius vocabulo et oratione atque conceptu exemplificat. Ideo Dionysius Areopagita potius ad intentionem quam ad vim vocabuli adverti mandat, licet ipse in Divinis nominibus – quemadmodum
[4] et Plato – multum significato nominis inhaereat.
▷ 98▷Nemo etiam attentior fuit Aristotele vim vocabuli perquirere, quasi impositor nominum omnium fuerit peritissimus id quod sciverit in vocabulis ipsius exprimere, et ad illius scientiam pertingere sit perfectionem scibilium adipisci. Ideo in diffinitione, quae est
[5] vocabuli explicatio, scientiae lucem affirmavit.
Credo haec in humana scientia sic se habere, quam primo et excellenter primus Adam seu homo dictus habuisse creditur. Et ideo scientia, quae in vi vocabuli solidatur, gratissima est homini quasi suae naturae conformis. Oportet autem venatorem huius [6] divinae sapientiae vocabula humana secundum impositionem hominis de deo negare. Vita enim, quae ad omnia viventia extendit, non attingit ad deum, qui est omnis vitae causa; sic de omnibus vocabulis. .
▷ 99▷Distinctiones etiam, quae per venatores fiunt, qui vocabula interpretantur, sunt diligenter attendendae; puta, uti sanctus Thomas in Commentariis libri Dionysii De divinis nominibus tria innuit consideranda circa exsistentium substantias: Primum singulare, quod
[7] est Plato, «in se actu complectitur principia»
[8] ultima et individualia. «Secundum est species vel genus, ut homo vel animal, in quibus comprehenduntur ultima principia in actu, singularia vero in potentia. Homo enim dicitur, qui habet humanitatem absque praecisione individualium principiorum.»
[9] Tertia «est ipsa essentia»
[10], ut
[11] est humanitas, «in quo vocabulo solum comprehenduntur principia speciei. Nihil enim individualium principiorum pertinet ad rationem humanitatis, cum humanitas praecise significat hoc quo homo est homo. Nullum individualium principiorum est huiusmodi. Unde in nomine humanitatis non concluditur neque actu neque potentia
[12] aliquod individuale principium; et quantum ad hoc, dicitur natura.»
[13]
▷ 100▷Ecce doctissimum virum hac distinctione vocabuli multa dilucidasse, quae alibi obscura reperiuntur. Quantum etiam Aristoteles laboraverit, ut distingueret vocabula, Metaphysica eius declarat. Unde per vocabulorum distinctiones multae varietates scribentium
[14] concordantur, in quibus multi doctissimi se occupaverunt.
Sed haec nostra inquisitio ineffabilis sapientiae, quae praecedit impositorem vocabulorum et omne nominabile, potius in silentio et visu quam in loquacitate et auditu reperitur. Praesupponit vocabula illa humana, quibus utitur, non esse praecisa nec angelica nec divina; [15] sed ipsa sumit, cum aliter non posset conceptum expri|mere, [16] praesupposito tamen, quod illa non velit aliquod tale, propter quod imposita sunt, significare, sed talium causam, verbumque nullius temporis esse, cum aeternitatem per ipsa velit figurare.
◀▶
- ↑ Z.5
- ↑ Z.10
- ↑ Z.15
- ↑ Z.20
- ↑ Z.5
- ↑ Z.10
- ↑ Z.5
- ↑ Thomas de Aquino In l. De div. nom. cap. 5 lect. 1 n. 626 (233sq.).
- ↑ Thomas de Aquino In l. De div. nom. cap. 5 lect. 1 n. 626 (233sq.).
- ↑ Thomas de Aquino In l. De div. nom. cap. 5 lect. 1 n. 626 (233sq.).
- ↑ Z.10
- ↑ Z.15
- ↑ Thomas de Aquino In l. De div. nom. cap. 5 lect. 1 n. 626 (233sq.).
- ↑ Z.5
- ↑ Z.10
- ↑ fol.215v