De sexto campo, scilicet unitatis / Das sechste Feld: die Einheit / Sechstes Feld: Die Einheit
▷ 59▷Aurelius Augustinus dum sapientiam venari niteretur, in libello
De ordine scribit omnium philosophorum considerationem circa
[1] unum versari. Post ipsum doctissimus Boethius De unitate et uno scribens similiter venationem sapientiae ibi fiendam facto declaravit. Platonem hi secuti sunt, qui li unum primum et aeternum asserit principium; ante quem Pythagoras ille Samius, qui cuncta in proprietate numeri investigans monadem omnium affirmabat
[2] principium; ante enim omnem multitudinem unitas.
Volumus igitur hunc unitatis campum venationis gratia mente perlustrare. Unitas enim, etsi ipsam li non aliud praecedat, tamen prope ipsum videtur. Unum enim et idem videntur ipsum non aliud plus ceteris participare. Voluit Plato unum esse aeternum; nihil enim [3] vidit nisi post unum. Est enim ante finem et infinitatem, ut dicit Dionysius, qui in hoc Platonem imitatur, quando – ut refert Proclus – post primum principium posuit finitum et infinitum principia, quoniam ex illis omne exsistens mixtum est: a finito essentiam, ab infinito virtutem seu potentiam habens. Et cum unum sit, quod esse [4] potest et penitus simplex et immultiplicabile, omnia in se complicare videtur quae remoto ipso nequaquam manent. «Omnia enim in tantum sunt, in quantum unum sunt.»[5] Complectitur autem tam ea quae sunt actu, quam ea quae possunt fieri.
▷ 60▷Capacius est igitur unum quam ens, quod non est nisi actu sit, licet Aristoteles dicat ens et unum converti. Id autem, quod Platonem movebat unum cunctis praeferendum et fateri omnium principium, erat quia, cum principiatum nihil a se habeat sed omnia a suo
[6] principio, oportet quod principio posito omnia principiata sint posita. Sed cum posito ente non ponitur potentia ens, quod est utique aliquid, posita vita non ponitur ens vita carens et posito intellectu non ponitur ens non intelligens: et cum esse, vivere et intelligere reperiantur in mundo, non erit mundi principium aut ens aut vita aut
[7] intellectus, sed id quod illa in se complicat, et quae illa esse possunt. Et hoc dicebat unum. Verificatur enim unum de potentia et de actu: una potentia, unus actus; sic de ente, vita et intellectu.
▷ 61▷Neque potest esse multitudo, quae non participet unitate. Nam si foret simile, esset dissimile in non participare unitatem. Omnia multa similia forent et similiter dissimilia ex eadem ratione, quia non participarent unitate. Cessarent igitur omnia multa et plura et
[8] numerus omnis et quae unum dici possunt, uno sublato, ut haec in Parmenide Platonis mira subtilitate ostenduntur. Non potest igitur unum esse factum, cum ipsum antecedat. Neque potest corrumpi nec alterari nec multiplicari, cum praecedat posse fieri et sit omne quod esse potest. Verum, ut ait Dionysius, «unum, quod est,
[9] multiplicari dicitur multas ex se producens substantias; manet tamen unum, quod deus, et multiplicatione unus et procedendo coniunctus.» Omnia igitur quae fieri possunt, participatione invariabilis et immultiplicabilis unitatis fieri possunt et fiunt actu.
Et quia non potest esse nisi una unitas, quae, ut dicit Dionysius, est sensu [10] eminentior et menti incomprehensibilis et antecedens ipsam, | ideo [11] ipsa est unum, quod omnia unit, ut quodlibet in tantum sit, in quantum est unum. Non est etiam nisi unum aeternum ante posse fieri.
▷ 62▷Hinc non est illa positio vera, quod ante posse fieri sint dei participantes unum tamquam divinam speciem. Nam cum unum aeternum sit immultiplicabile, quia ante posse multiplicari, non possunt dii multi esse in uno ut primo aeterno deo quasi in divina specie uniti.
[12] Nam si essent dii, multi essent. Varie igitur divinam naturam in aeternitate participarent, quod est impossibile, cum aeternum sit et aeternitas simplicissima penitus imparticipabilis. Supervacuos igitur fecit Proclus labores in sex libris De theologia Platonis volens investigare ex coniecturis incertis deorum illorum aeternorum
[13] differentias et ordinem ad unum deum deorum, cum non sit nisi deus unus aeternus, qui ad omnia, propter quae ipse deos ponit, sufficientissimus est huius totius mundi administrator.
▷ 63▷Videntur philosophi venatores in omni eorum discursu ex hoc sensibili mundo et his quae illi necessaria sunt, ut id sit quod est, meliori modo quo hoc fieri potest, de deo, de diis, de caelo et eius motu et fato, intelligentiis, spiritibus et ideis atque ipsa natura
[14] inquirere, quasi haec omnia sint necessaria huic mundo terreno et hic mundus sit omnium operum illorum finis. Sic Aristoteles deum ut Plato; quem sua providentia caelos administrare posuit; caelos vero ob hunc mundum esse et moveri per intelligentias, ut generationes et cuncta ad huius mundi conservationem necessaria ordinem et
[15] motum caeli sequentia naturaliter fiant et continuentur; non attendentes tot innumerabiles stellas huic terrae habitabili maiores et tot intelligentias non esse conditas ad finem huius terreni mundi, sed ad laudem creatoris, ut supra tactum est. Unus est igitur deus omnipotens, cuncta ad sui laudem creans et optima providentia gubernans,
[16] ut recte Epicurus dicebat, qui licet non negaret deos esse, tamen id, quod de ipsis dicitur et scribitur, penitus a veritate dixit alienum. Hoc attendendum neminem umquam affirmasse plures deos, qui unum multitudini, deorum deum scilicet, non praeferret. Venationes igitur in hoc unitatis campo sapidas facit, qui – ut fecit Augustinus
[17] in libro De trinitate – unitatem fecundam de se aequalitatem generantem et amorem conectentem ab unitate <et> aequalitate procedentem videt sic in aeternitate, quod sunt ipsa simplicissima aeternitas. De quo alibi in Docta ignorantia et De visu dei et aliis multis libellis ea, quae concipere potui, adnotavi.
◀▶
- ↑ Z.5
- ↑ Z.10
- ↑ Z.15
- ↑ Z.20
- ↑ Plotinus Ennead. VI 9,1; Proclus Comment. in Parmen., cod. Cus. 186.
- ↑ Z5
- ↑ Z.10
- ↑ Z.5
- ↑ Z.10
- ↑ Z.15
- ↑ fol.209v
- ↑ Z.5
- ↑ Z.10
- ↑ Z.5
- ↑ Z.10
- ↑ Z.15
- ↑ Z.20