De docta ignorantia Liber primus Capitulum XXVI.
Capitulum XXVI.
De theologia negativa.
Quoniam autem cultura Dei, qui adorandus est in spiritu et veritate, necessario se fundat in positivis Deum affirmantibus, hinc omnis [2] religio in sua cultura necessario per theologiam affirmativam ascendit, Deum ut unum | ac trinum, ut sapientissimum, piissimum, lucem [3] inaccessibilem, vitam, veritatem et ita de reliquis adorando, semper culturam per fidem, quam per doctam ignorantiam verius attingit, dirigendo; credendo scilicet hunc, quem adorat ut unum, esse uniter [4] omnia; et quem ut inaccessibilem lucem colit, non quidem esse lucem, ut est haec corporalis, cui tenebra opponitur, sed simplicissimam et infinitam, in qua tenebrae sunt lux infinita; et quod ipsa infinita lux semper lucet in tenebris nostrae ignorantiae, sed tenebrae eam comprehendere nequeunt. Et ita theologia negationis adeo necessaria est [5] quoad aliam affirmationis, ut sine illa Deus non coleretur ut Deus infinitus, sed potius ut creatura; et talis cultura idolatria est, quae hoc imagini tribuit, quod tantum convenit veritati. Hinc utile erit adhuc parum de negativa theologia submittere.
Kapitel XXVI.
Die negative Theologie
Da sich die Verehrung Gottes, der im Geist und in der Wahrheit anzubeten ist, auf bejahende Aussagen über ihn gründen muß, erhebt sich jede Religion in ihrer Verehrung notwendigerweise dazu, Gott als den Einen und Dreieinen, den Weisesten, Gütigsten, das unzugängliche Licht, Leben und Wahrheit anzubeten; hierbei lenkt sie stets diese Verehrung durch den Glauben, den sie durch die wissende Unwissenheit in tieferer Wahrheit berührt. Sie glaubt, daß der, den sie als den Einen anbetet, alles Seiende in Einheit ist; daß der, den man als unzugängliches Licht verehrt, nicht ein körperliches Licht ist, dem die Dunkelheit entgegengesetzt wird, sondern ein einfaches und unendliches, in dem auch die Schatten dieses unendliche Licht sind; und daß dieses unendliche Licht im Dunkel unserer Unwissenheit immer leuchtet, die Dunkelheit es jedoch nicht begreifen kann.
Docuit nos sacra ignorantia Deum ineffabilem; et hoc, quia maior [6] est per infinitum omnibus, quae nominari possunt; et hoc quidem quia verissimum, verius per remotionem et negationem de ipso loquimur, sicuti et maximus Dionysius, qui eum nec veritatem nec intellectum nec lucem nec quidquam eorum, quae dici possunt, esse voluit; quem Rabbi Salomon et omnes sapientes sequuntur. Unde [7] neque Pater est neque Filius neque Spiritus sanctus secundum hanc negativam theologiam, secundum quam est infinitus tantum. Infinitas vero, ut infinitas, neque generans est neque genita neque procedens. Quare Hilarius Pictaviensis subtilissime dixit, dum [8] personas distingueret: «In aeterno» inquit, «infinitas, species in imagine, usus in munere»; volens quod, quamvis in aeternitate non nisi infinitatem possumus videre, tamen ipsa infinitas, quae est ipsa aeternitas, cum sit negativa, non potest intelligi ut generans, sed bene aeternitas, quoniam aeternitas est affirmativa unitatis sive [9] praesentiae maximae; quare principium sine principio. «Species in imagine[10]» dicit principium a principio; «usus in munere[11]» dicit processionem ab utroque.
Quae omnia per praemissa notissima sunt. Nam quamvis aeternitas sit infinitas, ita quod aeternitas non sit maior causa Patris quam [12] infinitas, tamen secundum considerationis modum aeternitas Patri attribuitur et non Filio nec Spiritui sancto, infinitas vero non plus uni personae quam alteri; quoniam ipsa infinitas secundum considerationem unitatis Pater est, secundum considerationem aequalitatis unitatis Filius, secundum considerationem connexionis Spiritus [13] sanctus, secundum simplicem considerationem infinitatis nec Pater nec Filius nec Spiritus sanctus; licet ipsa infinitas – sicut et aeternitas – quaelibet trium personarum sit, et e converso quaelibet persona infinitas et aeternitas: non tamen secundum considerationem – ut praefertur –, quoniam secundum considerationem [14] infinitatis Deus nec unum est nec plura. Et non reperitur in Deo [15] secundum theologiam negationis aliud quam infinitas. Quare secundum illam nec cognoscibilis est in hoc saeculo neque in futuro, quoniam omnis creatura tenebra est eo respectu, quae infinitum lumen comprehendere nequit, sed sibi solus notus est.
Das alles ist durch das Vorgebrachte völlig deutlich.Denn obwohl die Ewigkeit Unendlichkeit ist, so daß die Ewigkeit nicht mehr Ursache des Vaters ist als die Unendlichkeit, so wird dennoch dieser Betrachtungsweise entsprechend die Ewigkeit dem Vater und nicht dem Sohn oder Heiligen Geist zugeteilt, die Unendlichkeit aber der einen Person nicht mehr als der andern, da die Unendlichkeit entsprechend der Betrachtung der Einheit, der Vater, entsprechend der Betrachtung der Gleichheit der Einheit, der Sohn, entsprechend der Betrachtung der Verknüpfung, der Heilige Geist ist; der einfachen Betrachtung der Unendlichkeit entsprechend ist sie weder Vater noch Sohn noch Heiliger Geist. Wenn auch die Unendlichkeit – ebenso wie die Ewigkeit – jede der drei Personen ist, und umgekehrt, jede Person Unendlichkeit und Ewigkeit, so doch nicht entsprechend der Betrachtung, wie sie vorgebracht wird; dieser gemäß ist der Gott der Unendlichkeit weder Einer noch Mehrere.
Nach der negativen Theologie findet man in Gott nichts anderes als Unendlichkeit. Darum ist er nach ihr weder in dieser Zeit noch in der Zukunft erkennbar, weil jedes Geschöpf in Hinblick auf ihn Dunkelheit ist, die das unendliche Licht nicht begreifen kann; nur sich allein ist er bekannt.[16] Et ex hiis manifestum est, quomodo negationes sunt verae et affirmationes insufficientes in theologicis; et nihilominus, quod negationes removentes imperfectiora de perfectissimo sunt veriores aliis; ut quia verius est Deum non esse lapidem quam non esse vitam aut intelligentiam, et non esse ebrietatem quam non esse [17] virtutem. Contrarium in affirmativis; nam verior est affirmatio Deum dicens intelligentiam ac vitam quam terram, lapidem aut corpus.
Ista enim omnia clarissima sunt ex praehabitis. Ex quibus concludimus praecisionem veritatis in tenebris nostrae ignorantiae [18] incomprehensibiliter lucere. Et haec est illa docta ignorantia, quam inquisivimus; per quam tantum ad infinitae bonitatis Deum maximum unitrinum secundum gradus doctrinae ipsius ignorantiae accedere posse explicavimus, ut ipsum ex omni nostro conatu de hoc semper laudare valeamus, quod nobis seipsum ostendit incomprehensibilem. [19] Qui est super omnia in saecula benedictus.
Daraus geht hervor, daß im theologischen Bereich die Verneinungen wahr und die Bejahungen ungenügend sind, und auch, daß Verneinungen, die das Unvollkommenere vom Vollkommensten entfernen, wahrer sind als andere, weil es z. B. wahrer ist, daß Gott kein Stein ist, als daß er nicht Leben oder Einsicht sei, und, daß er nicht Schwachheit ist, als daß er nicht Kraft sei.
Einzelnachweise
- ↑ [p.54]
- ↑ 54.5
- ↑ fol.12r
- ↑ 54.10
- ↑ 54.15
- ↑ 54.20
- ↑ [p.55]
- ↑ 55.5
- ↑ 55.10
- ↑ Cus. sequitur interpretationem Ps.-Bedae In Boethii De Trin. (PL 95 col. 398 c d; 399 a; 402 b).
- ↑ Cus. sequitur interpretationem Ps.-Bedae In Boethii De Trin. (PL 95 col. 398 c d; 399 a; 402 b).
- ↑ 55.15
- ↑ 55.20
- ↑ 55.25
- ↑ [p.56]
- ↑ 56.5
- ↑ 56.10
- ↑ 56.15
- ↑ 56.20