Epilogatio / Schlußwort /
▷ 115▷Quia nihil factum est quod non potuit fieri, et nihil se ipsum facere potest, sequitur, quod triplex est posse: scilicet posse facere,
[1] posse fieri et posse factum. Ante posse factum posse fieri; ante posse fieri posse facere. Principium et terminus posse fieri est posse facere. Posse factum per posse facere de posse fieri est factum.
Posse facere, cum sit ante posse fieri, nec est factum nec fieri potest aliud. Est igitur omne quod esse potest. Non potest igitur [2] esse maius, et hoc vocamus maximum; nec minus, et hoc vocamus minimum; nec potest esse aliud. Omnium igitur est causa efficiens, formalis seu exemplaris et finalis, cum sit terminus et finis posse fieri et ideo posse facti. Sunt igitur in ipso posse facere omnia, quae possunt fieri et quae facta sunt, prioriter ut in causa efficienti, [3] formali et finali; et posse facere est in omnibus ut absoluta causa in causatis.
▷ 116▷Sed posse fieri est in omnibus quae facta sunt id quod factum est, nam nihil factum est actu nisi id quod fieri potuit; sed alio essendi modo: imperfectiori modo in potentia et perfectiori in actu. Non igitur posse fieri et posse factum in essentia sunt differentia.
[4] Sed posse facere, licet non sit aliud, tamen, cum sit causa essentiae, non est essentia. Essentia enim est suum causatum.
Quoniam autem posse fieri non est posse factum, non est posse fieri de posse fieri factum, sed ante posse fieri nihil est nisi posse facere. De nihilo igitur dicitur posse fieri factum. Sic dicimus posse [5] facere praecedere nihil, sed non posse fieri. De nihilo igitur posse fieri, cum sit per posse facere productum et non factum, creatum dicimus.
Cum autem ipsum absolutum posse facere nominemus omnipotentem, dicimus omnipotentem aeternum nec factum nec creatum [6] et qui nec annihilari aut aliter fieri potest quam est, quia ante nihil et posse fieri. Et omnia de ipso negamus quae nominabilia sunt, quoniam illa posse fieri sequuntur. Nominabile enim posse fieri, scilicet quod nominetur, praesupponit.
▷ 117▷Nec posse fieri terminatur nisi in posse facere; ideo non annihilabitur. Hoc enim si fieret, fieri posset. Quomodo tunc posse fieri annihilaretur? Est igitur perpetuum, cum habeat initium et annihilari non possit, sed terminus eius sit suum initium. Quoniam autem,
[7] quae fieri possunt, aliqua sunt prima, aliqua post prima et prima imitantia – in primis cum eorum posse fieri sit actu et completum –, ideo sunt sicut posse fieri perpetua. In sequentibus posse fieri non est completum et perfectum nisi secundum imitationem completi; ideo illa non sunt perpetua, sed imitantur illa quae perpetua sunt. Id vero,
[8] quod perpetuum et stabile non est sed mutatur, instabile et temporale est. Haec sint de praeinsertis breviter repetita.
▷ 118▷Verum quoniam in arte huius generalis venationis sapientiae per particularia firmius solidamur, applice|mus hanc formam venationis
[9] ad aliquod sensibile, et sit caliditas. Et dicamus: Triplex est posse, scilicet posse facere calidum, posse fieri calidum et posse factum
[10] calidum. Et procedamus contracte, modo quo supra absolute. Et dicamus: Posse factum calidum habet ante se posse fieri calidum, sed posse fieri calidum non potest se facere actu calidum. Igitur ante posse fieri calidum est posse facere calidum. Et quia posse facere calidum praecedit posse fieri calidum, tunc est omne id quod
[11] calidum esse potest, et ita nec maius nec minus nec aliud esse potest. Est igitur, quoad omnia calida, creator ipsius posse fieri calidum et de posse fieri omne calidum in actum producit estque omnium calidorum causa efficiens, formalis et finalis. Et est in omnibus calidis ut causa in causato, et omnia calida in ipso ut causatum in
[12] causa. Et erit respectu calidorum sine principio et fine et nequaquam essentia calidorum, sed causa essentiae, et innominabile per omnia nomina calidorum.
▷ 119▷Et posse fieri calidum est initiatum et sine fine, et aliqua calida sunt, in quibus completur posse fieri, et durant semper. Aliqua sequuntur illa et instabilia sunt, et calor in ipsis deficit. Et quamvis quidam illud calidum, quod est omne quod calidum esse potest,
[13] nominent hunc sensibilem ignem ardentem, non est tamen ille, cum omnis calor cuiuscumque sensibilis ignis non sit finis omnis posse fieri calidum, cum omnis caliditas sensibilis maior esse posset. Sed id quod dicimus ignem, est igneum – secundum Platonem – aut ignitum, et non tantum ignitum quantum igniri posset. Praecedit
[14] igitur per se ignis omne ignibile et ignitum, quorum est causa, et est ante omnem sensibilem ignem penitus invisibilis et incognitus; quare primae causae similitudo, ut Dionysius late hoc explanat. Quod ille sanctus vidit, qui aiebat quod deus esset ignis consumens.
▷ 120▷Ante autem hunc sensibilem ignem est motus et lux. Nam per motum ignibile ignitur, et lux ipsum concomitatur. Sic et de lucido sicut de calido, et de luce sicut de igne; et quod nec sol nec aliquod sensibile sit lux, quae causa lucidorum, sed ipsa omnia sint lucida
[15] et non ipsa lux. Sic etiam de frigido, humido et cunctis, quae secundum magis et minus participantur.
Omnis enim multitudinis unitas est principium, ut Proclus dicit, et omnium talium maxime tale, ut vult Aristoteles, et cunctorum per participationem talium per se tale, et omnium per [16] se talium per se simplex, uti Platonici, et omnium, quae per se cum addito, per se sine addito causa est. Et hoc per se est causa causarum omnium et singularum, ut illud supra varie ob varias participantium diversitates omnium principium nominatur, licet omne nominabile antecedat. [17]
Illa dicta sunt Platonicorum et Peripateticorum, quae oportet sane intelligi quoad principium et causam. Nam non est nisi unum causale principium, quod possest nomino, ad quod omne posse fieri determinatur; licet primum in ordine vocetur etiam aliorum principium, quae ipsum sequuntur, et vocetur maxime tale, cuius [18] participatione alia talia sunt, tamen non maxime simpliciter, sed maxime tale.
▷ 121▷Poteris etiam ex his venari ordinem prioritatis et posterioritatis. Nam ‘per se’ omnia participantia praecedit, sicut per se calidum, puta ignitum, aërem calidum, aquam calidam et terram calidam et omne posse fieri calidum antecedit. Et ideo nec ignis humidus aut
[19] frigidus aut terreus seu siccus fieri potest; illa enim praecedit. Et quia aqua est per se frigida, ipsa est ante terram, quae frigida fieri potest. Ita et non est post aërem, quia aër similiter frigidus fieri potest. Sic aër est ante terram, quia per se humidus; et terra potest fieri humida et non est post aquam, quae similiter humida fieri potest.
[20] Sic terra est inter elementa ultimum et ignis primum. Aër vero et aqua simul medium tenent, et unum non est prius alio in ordine, sed simul cum alio. Ideo, si|cut aqua conectitur terrae sine medio,
[21] ita et aër aridae terrae, licet maior sit amicitia ignis cum aëre et aquae cum terra. Et quia aqua in aërem et aër in aquam convertitur
[22] et varie misceri possunt et ignis calorem participare et in terra solidari, haec quae generantur ex illis esse oportet.
▷ 122▷Et consequenter, quia luce terra, aqua, aër, ignis, luna et stellae participant, erit per se lux omnium lucidorum causa. Quam quidam solem nominant, quia inter sensibilia lucida est maxime lucidus. Hinc omnium luce participantium, in eo quod sensibiliter lucida,
[23] causa dicitur. Sed cum non sit lux, sed lucidum, ut prius dictum est, hinc lux ipsius causa et omnium lucidorum; nihil enim omnium talium. Quare sol maxime lucidus nec siccus nec frigidus nec humidus nec calidus nec lunaticus nec Venerialis nec Mercurialis nec Iovialis nec Saturninus nec naturae cuiuscumque stellae aut ullius
[24] visibilis, sed omnis lucis sive elementalis sive mineralis sive vegetabilis sive sensibilis principium.
▷ 123▷Sic per se sapientia, quae est lux intelligibilis, est ante omne, quod particeps esse potest lucis illius, sive vocetur sensus sive imaginatio sive aestimatio sive ratio sive anima intellectiva sive intelligentia aut alio quocumque nomine nominetur. Et est prior omnibus sensibilibus
[25] et intelligibilibus et omni discretione et ordine, quorum omnium causa. Est autem sol sensibilis, quia visibilis; praecedit igitur ipsum sensus. Sed quia lux per se visibilis est visibilium materialis causa et quia visus in actu est visibile in actu, ideo visus est visibilium formalis causa, quia posse videri posse videre causa est. Et ita patet
[26] quomodo lux sensibilis cum luce intelligibili conectitur in visu sicut extrema, scilicet supremum inferioris et corporalis naturae cum inferiori superioris cognoscitivae naturae.
▷ 124▷Laudant non immerito cuncti magnum Platonem, qui de sole ad sapientiam per similitudinem ascendit. Ita et magnus Dionysius, qui de igne ad deum et de sole ad creatorem per proprietatum similitudines quas enarrat ascendit. Ita et Gregorius Theologus in
[27] Sermonibus theologicis contra Eunomianos faciendum suadet, quia in speculo et aenigmate in hoc mundo, ut divinus Paulus refert, ascendi oportet, ubi partim scimus et partim prophetamus.
Per haec arbitror mearum venationum rudem et non plene depuratum conceptum, quantum mihi possibile fuit, explicasse, omnia [28] submittens melius haec alta speculanti.
Ende von De venatione sapientiae.
◀▶
- ↑ Z.5
- ↑ Z.10
- ↑ Z.15
- ↑ Z.5
- ↑ Z.10
- ↑ Z.15
- ↑ Z.5
- ↑ Z.10
- ↑ fol.218r
- ↑ Z.5
- ↑ Z.10
- ↑ Z.15
- ↑ Z.5
- ↑ Z.10
- ↑ Z.5
- ↑ Z.10
- ↑ Z.15
- ↑ Z.20
- ↑ Z.5
- ↑ Z.10
- ↑ fol.218v
- ↑ Z.15
- ↑ Z.5
- ↑ Z.10
- ↑ Z.5
- ↑ Z.10
- ↑ Z.5
- ↑ Z.10